[27]
Vt enim cetera paria
Tuberoni cum Varo fuissent, honos1, nobilitas, splendor,
ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum
Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto
in provinciam suam venerat. hinc prohibitus non ad
Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in2
regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset3
videretur: in Macedoniam ad4 Cn. Pompei castra venit, in
eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.