[25]
possumne igitur satis videri cautus, satis
providus, si me huic itineri tam infesto tamque periculoso1
commisero? gloriam in morte debent ei qui in re publica
versantur, non culpae reprehensionem et stultitiae vituperationem
relinquere. quis bonus non luget mortem Treboni?
quis non dolet interitum talis et civis et viri? at sunt2 qui
dicant dure illi quidem, sed tamen dicunt: minus dolendum
quod ab homine impuro nefarioque non caverit.
etenim qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes
sui primum capitis aiunt custodem esse oportere.
cum saeptus sis legibus et iudiciorum metu, non sunt
omnia timenda neque ad omnis insidias praesidia quaerenda.
quis enim audeat luci3, quis in militari via, quis
bene comitatum, quis inlustrem aggredi? haec neque hoc
tempore neque in me valent.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.