[34]
O miser cum re, tum
hoc ipso quod non sentis quam miser sis! sed maximum
crimen audite. 'denique quid non aut probastis1 aut fecistis
quod faciat2, si reviviscat'—quis? credo enim, adferet
aliquod scelerati hominis exemplum—'Cn. Pompeius ipse?'
O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitati3 sumus! 'aut
filius eius, si modo4 possit.' poterit, mihi crede: nam
paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit.
'postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum
aut frumento iuvero.' Alii istuc negant: ego vero, ne
si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati
futuram puto. 'quid? hoc placetne veteranis istis? quibus
adhuc omnia integra sunt.' nihil vidi tam integrum quam
ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio
consensuque oderint5.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 probastis t: probavistis cett.
2 quod faciat os1: quid faciat s2tv: que faciat b
3 imitati t: imitaturi cett.
4 modo t: domi (-o b) cett.
5 oderint scripsi: ostenderint t: offenderint bsv: ostenderint quam oderint Lehmann: cum tantum studium consensumque ostenderint Halm: fort. cum ... offensionem ostenderint
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.