[4]
quis est
enim qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum paravisset,
non sine exitio nostro futurum Antoni reditum
fuisse? ita enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus
sanguine civium Romanorum1 quos Suessae, quos Brundisi2
occiderat ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaret3.
quod autem praesidium erat4 salutis libertatisque vestrae,
si C. Caesaris5 fortissimorum sui6 patris militum exercitus
non fuisset? cuius de laudibus et honoribus qui ei pro
divinis et immortalibus meritis divini immortalesque debentur
mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo
quoque tempore referretur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.