[12]
non est vobis
res, Quirites1, cum scelerato homine ac nefario, sed cum
immani taetraque belua quae, quoniam in foveam incidit,
obruatur. si enim illim2 emerserit, nullius supplici crudelitas
erit recusanda. sed tenetur, premitur, urgetur nunc
eis copiis quas iam3 habemus, mox eis quas paucis diebus
novi consules comparabunt. incumbite in causam, Quirites,
ut facitis. numquam maior consensus vester4 in ulla causa
fuit; numquam tam vehementer cum senatu consociati
fuistis. nec mirum: agitur enim non qua condicione
victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque
perituri.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.