[7]
hoc ne Cotylo1 quidem dicere
auderet. quid enim2 in eum non cadit qui, cuius3 acta se
defendere dicit, eius eas leges pervertit quas maxime laudare
poteramus? ille paludes siccare voluit; hic omnem Italiam
moderato homini, L. Antonio, dividendam dedit. quid?
hanc legem populus Romanus accepit? quid? per auspicia
ferri potuit? sed4 augur verecundus sine conlegis de auspiciis.
quamquam illa auspicia non egent interpretatione augurum5;
Iove enim tonante cum populo agi non esse fas quis
ignorat? tribuni plebis tulerunt de provinciis contra acta
C. Caesaris6: ille biennium, hi sexennium7. etiam8 hanc
legem populus Romanus accepit? quid? promulgata fuit?
quid? non ante lata quam scripta est? quid9? non ante
factum vidimus quam futurum quisquam est suspicatus?
Vbi lex Caecilia et Didia,
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.