[6]
quamquam nos ab
ineunte illius1 aetate usus, consuetudo, studiorum etiam
honestissimorum societas similitudoque devinxit2, eiusdemque
cura incredibilis3 in asperrimis belli civilis periculis perspecta
docuit non modo4 salutis sed etiam dignitatis meae fuisse
fautorem5, tamen eundem, ut dixi, nisi talis consul esset,
negare esse consulem auderem: idem non modo consulem
esse dico sed6 memoria mea praestantissimum atque optimum
consulem, non quin7 pari virtute et voluntate8 alii
fuerint, sed tantam causam non habuerunt in qua et voluntatem
suam et virtutem declararent.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 illius h. m. pagate memoria mea (l. 12) med. omissis V (h. m. = hic minus, omissionis signum): quae desunt infra habet V (§ 11) inter quod et erat bellum: eadem hic marg. ascripsit V3 (saec. xii)
2 coniunxit D: coniungit V3
3 curam incredibilem V3D
4 perspexi non modo V3D
5 fuisse fautorem om. V3D
6 sed V (in § 11): sed etiam D et V3
7 non quia non D
8 et virt. ante et volunt. habent D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.