previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. itaque illud indecorum, quod quale sit ex decoro debet intellegi, hic quoque apparet, cum verbum aliquod altius transfertur idque in oratione humili ponitur quod idem in alia1 deceret. [83] illam autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis σχήματα appellant, quod idem verbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet2 hic quidem3 subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui4 recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius; nam sic ut5 in epularum apparatu a6 magnificentia recedens non se parcum solum sed etiam elegantem videri volet, et eliget7 quibus utatur; [84] sunt enim pleraque apta8 huius ipsius oratoris de quo loquor parsimoniae. Nam illa de quibus ante dixi huic acuto fugienda sunt: paria paribus relata et similiter conclusa eodemque pacto cadentia et immutatione litterae quasi9 quaesitae venustates, ne elaborata concinnitas et quoddam aucupium delectationis manifesto deprehensum appareat; [p. 2027] [85] itemque si quae verborum iterationes contentionem aliquam et clamorem requirent, erunt ab hac summissione orationis alienae; ceteris promiscue poterit uti, continuationem verborum modo relaxet et dividat utaturque verbis quam usitatissimis, translationibus quam mollissimis; etiam illa sententiarum lumina adsumet10, quae non erunt vehementer inlustria. Non faciet rem publicam loquentem nec ab inferis mortuos excitabit nec acervatim multa frequentans una complexione devinciet. Valentiorum haec laterum sunt nec ab hoc, quem informamus, aut exspectanda aut postulanda; erit enim ut voce sic etiam oratione suppressior. [86] sed pleraque ex ills convenient etiam huic tenuitati, quamquam isdem ornamentis utetur horridius; talem enim inducimus. Accedet11 actio non tragica nec scaenae, sed modica iactatione corporis, vultu tamen multa conficiens; non hoc quo dicuntur os ducere, sed illo quo significant ingenue quo sensu quidque pronuntient.

1 alia L: alta Manutius

2 adhibet L: adhibebit Bake

3 hic quidem vulg.: quidem hic L

4 ceteroqui Heerdegen: ceteroquin codd. dett.: ceteroque L

5 sicut vulg.: si ut L

6 a add. codd. dett.

7 et eliget Bake: eliget L: eligetque Lambinus

8 apta Lambinus: aptae L

9 quasi secl. Lambinus: post quoddam transtulit Schütz

10 adsumet Lambinus: adsumat L

11 accedet Lambinus: accedit L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: