Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[93]
refutatio autem accusationis, in qua est depulsio
criminis, quoniam Graece στάσις dicitur, appelletur Latine
status; in quo primum insistit quasi ad repugnandum con-
gressa defensio. Atque in deliberationibus etiam et lauda-
tionibus idem exsistunt status. Nam et negantur saepe ea
futura quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si1 aut
omnino fieri non possint aut sine summa difficultate non
possint; in qua argumentatione status coniecturalis exsistit;
1 si codd.: sed Friedrich
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.