previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [11] ducuntur etiam argu- menta ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad id de quo quaeritur. Sed hoc genus in pluris partis distri- butum est. Nam alia coniugata appellamus, alia ex genere, alia ex forma, alia1 ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex adiunctis2, alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut parium aut minorum. [12] coniugata dicuntur quae sunt ex verbis generis eiusdem. Eiusdem autem generis verba sunt quae orta ab uno varie commutantur, ut sapiens sapienter sapien- [p. 4005] tia. Haec verborum coniugatio συζυγία dicitur, ex qua huius modi est argumentum: Si compascuus ager est, ius est compascere. A genere sic ducitur: [13] quoniam argentum omne mulieri legatum est, non potest ea pecunia quae numerata domi relicta est non esse legata; forma enim a genere, quoad suum nomen retinet, numquam seiungitur, numerata autem pecunia nomen argenti retinet; legata igitur videtur. [14] a forma generis, quam interdum, quo planius accipiatur, partem licet nominare hoc modo: Si ita Fabiae pecunia legata est a viro, si ei viro materfamilias esset; si ea in manum non convenerat, nihil debetur. Genus enim est uxor; eius duae formae: una matrumfamilias, eae sunt, quae in manum convenerunt3; altera earum, quae tantum modo uxores habentur. Qua in parte cum fuerit Fabia, legatum ei4 non videtur. [15] a similitudine hoc modo: Si aedes eae corruerunt vitiumve faciunt5 quarum usus fructus legatus est, heres restituere non debet nec reficere, non magis quam servum restituere, si is cuius usus fructus legatus esset deperisset. A differentia: [16] non, si uxori vir legavit argentum omne quod suum esset, idcirco quae in nominibus fuerunt legata sunt. Multum enim differt in arcane positum sit argentum an in tabulis debeatur6. [17] ex contrario autem sic: Non debet ea mulier cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere. Vsus enim, non abusus, legatus est. Ea sunt inter se contraria7.

1 formula A

2 adiunctis Oc: coniunctis codd.

3 eae... convenerunt secl. Nizolius

4 ei om. O

5 fecerunt c

6 debeatur secl. Hotoman

7 Ea... contraria secl. Hammer

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (4):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: