This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
Genera vero si velim iuris, institutorum, morum
consuetudinumque describere, non modo in tot gentibus varia, sed in una urbe, vel in hac ipsa, milliens
mutata demonstrem, ut hic iuris noster interpres alia
nunc Manilius iura dicat esse de mulierum
legatis et hereditatibus, alia solitus sit adulescens dicere nondum Voconia lege lata; quae quidem ipsa [p. 338]
lex utilitatis virorum gratia rogata in mulieres plena
est iniuriae. Cur enim pecuniam non habeat mulier?
cur virgini Vestali sit heres, non sit matri suae? cur
autem, si pecuniae modus statuendus fuit feminis, P.
Crassi filia posset habere, si unica patri esset, aeris
milliens salva lege, mea triciens non posset ...
...
11.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.