[21]
Marcus
Dasne igitur hoc nobis,
Pomponi, (nam Quinti noui sententiam), deorum
immortalium nutu, ratione, potestate, mente, numine
(siue quod est aliud uerbum quo planius significem
quod uolo) naturam omnem regi? Nam, si hoc com-
probas, ab eo nobis causa ordienda est potissimum.
Atticus
Do sane, si postulas; etenim propter
hunc concentum auium strepitumque fluminum non
uereor condiscipulorum ne quis exaudiat.
Marcus
Atqui cauendum est; solent enim (id
quod uirorum bonorum est) admodum irasci, nec
uero ferent, si audierint, te primum caput uiri optimi
prodidisse, in quo scripsit nihil curare deum nec sui
nec alieni.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics