This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
sive enim ad sapientiam perveniri potest, non
paranda nobis solum ea, sed fruenda etiam sapientia1
est; sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullus2
investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi defatigatio3 turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum.
etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo nos abducat? sin laboramus, quis est,
qui alienae modum statuat industriae? nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum
non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique'—
non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore
deterret—, sic isti curiosi, quos offendit noster minime
nobis iniucundus labor.
2.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.