This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
ego autem quem timeam
lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in
philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id
quidem facio provocatus gratissimo mihi libro, quem
ad me de virtute misisti.
Sed ex eo credo quibusdam usu venire,1 ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et
horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Graecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis
electis graviter ornateque dictas2 quis non legat? nisi
qui se plane Graecum dici velit, ut a Scaevola est praetore3 salutatus Athenis Albucius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.