This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[114]
simili precatione1 Trophonius et Agamedes
usi dicuntur; qui cum Apollini2 Delphis templum exaedificavissent,3 venerantes4 deum petiverunt mercedem5
non parvam quidem operis et laboris sui: nihil certi,
sed quod esset optimum homini. quibus Apollo se
id daturum ostendit post eius diei6 diem tertium; qui
ut inluxit, mortui sunt reperti. iudicavisse deum dicunt, et eum quidem deum, cui reliqui dii concessissent, ut praeter ceteros divinaret. adfertur etiam de
Sileno fabella quaedam; qui cum a Mida captus esset, hoc ei muneris pro sua missione dedisse scribitur: docuisse regem non nasci homini longe optimum
[p. 277]
esse, proximum autem quam primum mori.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.