Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
etenim, cum complector animo, quattuor reperio
causas cur senectus misera videatur: unam, quod
avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat
infirmius; tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte.
earum, si placet, causarum quanta quamque sit
iusta una quaeque videamus.
6. A rebus gerendis senectus abstrahit. quibus?
An eis, quae iuventute geruntur et viribus? nullaene igitur res sunt seniles, quae vel infirmis corporibus animo et mente administrentur? nihil ergo
agebat Q. Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer
optimi viri fili mei? ceteri senes, Fabricii Curii
Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate
defendebant, nihil agebant?
ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam ut
caecus esset;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.