Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
Illorum tamen nemo ita loquitur; maius est enim
has contortiones orationis quam signorum ortus obitusque perdiscere. Sed ad illam Diodori contentionem,
quam περὶ δυνατῶν appellant, revertamur, in qua,
quid valeat id, quod fieri possit, anquiritur. Placet
igitur Diodoro id solum fieri posse, quod aut verum
sit aut verum futurum sit. Qui locus attingit hanc
quaestionem, nihil fieri, quod non necesse fuerit, et,
quicquid fieri possit, id aut esse iam aut futurum
esse, nec magis commutari ex veris in falsa posse ea,
quae futura, quam ea, quae facta sunt; sed in factis
inmutabilitatem apparere, in futuris quibusdam, quia
non apparet, ne inesse quidem videri, ut in eo, qui
mortifero morbo urgeatur, verum sit “Hic morietur
hoc morbo”, at hoc idem si vere dicatur in eo, in quo
vis morbi tanta non appareat, nihilo minus futurum sit.
Ita fit, ut commutatio ex vero in falsum ne in futuro
quidem ulla fieri possit. Nam “Morietur Scipio” talem
vim habet, ut, quamquam de futuro dicitur, tamen ut id
non possit convertere in falsum; de homine enim dicitur,
cui necesse est mori.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.