previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


deverti ad illum de quo tecum mane. nihil perditius; explicari rem non posse. “etenim si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis nunc reperiet?” quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille gaudens) adfirmatque minus diebus xx tumultum Gallicum. in sermonem se post Idus Martias praeterquam Lepido venisse nemini. ad summam non posse istaec sic abire. o prudentem Oppium! qui nihilo minus illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat. sed haec hactenus.

[2] tu, quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro. de quo quidem ille ad quem deverti, Caesarem solitum dicere, “magni refert hic quid velit, sed quicquid vult valde vult”; idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere; atque etiam (ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer, dixisse eum, “ego dubitem quin summo in odio sim quom M. Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? atqui si quisquam est facilis, hic est. tamen non dubito quin me male oderit.” haec et eius modi multa. sed ad propositum. quicquid erit non modo magnum sed etiam parvum scribes. equidem nihil intermittam.


duas a te accepi epistulas heri. ex priore theatrum Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis. plausus vero L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem visus est.

[2] altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullumφαλάκωμα, ut putas. processit enim, sed minus diutius. sermone eiussum retentus. [3] quod autem ad te scripseram obscure fortasse, id eius modi est. aiebat Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu veni ad eum, cum exspectarem sedens, dixisse, “ego nunc tam sim stultus ut hunc ipsum facilem hominem putem mihi esse amicum quom tam diu sedens meum commodum exspectet?” habes igitur φαλάκρωμα inimicissimum oti, id est Bruti.

[4] in Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae cogitabam. Piliae paratum est hospitium, sed vellem Atticam. verum tibi ignosco. quarum utrique salutem.


Tranquillae tuae quidem litterae. quod utinam diutius! nam Matius posse negabat. ecce autem structores nostri ad frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae domum ad Antonium frumentum omne portari. πανικὸν certe; scripsisses enim. Corumbus Balbi nullus adhuc: est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur architectus.

[2] ad obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. volunt enim nos ita putare; nescio cur non animo quoque sentiant. sed quid haec ad nos? odorare tamen Antoni διάθεσιν; quem quidem ego epularum magis arbitror rationem habere quam quicquam mali cogitare. tu si quid πραγματικὸν habes rescribe; sin minus, populi ἐπισημασίαν et mimorum dicta perscribito. Piliae et Atticae salutem.


Scr. Lanuvi iv Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
numquid putas me Lanuvi? ac ego te istic cotidie aliquid novi suspicor. tument negotia. nam cum Matius, quid censes ceteros? equidem doleo, quod numquam in ulla civitate accidit non una cum libertate rem publicam reciperatam. horribile est quae loquantur, quae minitentur. ac vereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat. sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur. nostri autem ἥρωες, quod per ipsos confici potuit, gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas habemus. haec ego ad te. tu, si quid novi (nam cotidie aliquid exspecto), confestim ad me et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. equidem non committam.


Scr. Asturae it Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO S. D.
spero tibi iam esse ut volumus, quoniam quidem ἠσίτησας quom leviter commotus esses; sed tamen velim scire quid agas. signa bella quod Calvena moleste fert se suspectum esse Bruto; illa signa non bona si cum signis legiones veniunt e Gallia. quid tu illas putas quae fuerunt in Hispania? nonne idem postulaturas? quid, quas Annius transportavit? C. Asinium volui sed μνημονικὸν ἁμάρτημα. a balneatore φυρμὸς πολύς. nam ista quidem Caesaris libertorum coniuratio facile opprimeretur, si recte saperet Antonius.

[2] o meam stultam verecundiam! qui legari noluerim ante res prolatas ne deserere viderer hunc rerum tumorem; cui certe si possem mederi, desse non deberem. sed vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen tyranni satellites in imperiis, vides eiusdem exercitus, vides in latere veteranos, quae sunt εὐρίπιστα omnia, eos autem qui orbis terrae custodiis non modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo laudari atque amari sed parietibus contineri. atque illi quoquo modo beati, civitas misera.

[3] sed velim scire quid adventus Octavi, num qui concursus ad eum, num quae νεωτερισμοῦ suspicio. non puto equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio. haec scripsi ad te proficiscens Astura iii Idus.


Scr. Fundis prid. Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO S. D.
pridie Idus Fundis accepi tuas litteras cenans. primum igitur melius esse, deinde meliora te nuntiare. odiosa illa enim fuerant, legiones venire. nam de Octavio susque deque. exspecto quid de Mario; quem quidem ego sublatum rebar a Caesare. Antonio conloquium cum heroibus nostris pro re nata non incommodum. sed tamen adhuc me nihil delectat praeter Idus Martias. nam quoniam Fundis sum cum Ligure nostro, discrucior Sextili fundum a verberone Curtilio possideri.

[2] quod cum dico, de toto genere dico. quid enim miserius quam ea nos tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et tribunos pl. in biennium quos ille voluit? nullo modo reperio quem ad modum possim πολιτεύεσθαι. nihil enim tam σόλοικον quam tyrannoctonos in caelo esse, tyranni facta defendi. sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides languorem bonorum. exsultant laetitia in municipiis. dici enim non potest quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea verba de re p. nec ulla interea decreta. sic enim πεπολιτεύμεθα ut victos metueremus.

haec ad te scripsi apposita secunda mensa; plura et πολιτικώτερα postea, et tu quid agas quidque agatur.


postridie Idus Paulum Caietae vidi. is mihi de Mario et de re publica quaedam sane pessima. a te scilicet nihil; nemo enim meorum. sed Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. ubi tandem est futurus? nam cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. ego e Formiano exiens xvii Kal. ut inde altero die in Puteolanum scripsi haec.

[2] a Cicerone mihi litterae sane πεπινωμέναι et bene longae. cetera autem vel fingi possunt, πίνος litterarum significat doctiorem. nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne quid ei desit. id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et dignitatem; quod idem intellexi tibi videri. omnino si ego, ut volo, mense Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat, quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur.

haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogita bis ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes.


tu me iam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris, et ego accepi xvii Kal. in deversoriolo Sinuessano tuas litteras. de Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem. optime iam etiam Bruto nostro probari Antonium. nam quod Iuniam scribis moderate et amice scriptas litteras attulisse, mihi Paulus dedit ad se a fratre missas; quibus in extremis erat sibi insidias fieri; se id certis auctoribus comperisse. hoc nec mihi placebat et multo illi minus. reginae fuga mihi non molesta est. Clodia quid egerit scribas ad me velim. de Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses. ego, ut postulas, Baiana negotia chorumque illum de quo scire vis, cum perspexero, tum scribam, ne quid ignores.

[2] quid Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer exspecto. ea scilicet tu declarabis qui cetera. nauseolam tibi tuam causam oti dedisse facile patiebar. videbare enim mihi legenti tuas litteras requiesse paulisper. de Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet. quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse. verum tamen—.


Scr. in Cumano xv K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
de re publica multa cognovi ex tuis litteris quas quidem multiiuges accepi uno tempore a Vestori liberto. ad ea autem quae requiris brevi respondebo. primum vehementer me Cluviana delectant. sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam migraverunt. hanc ceteri calamitatem vocant, ego ne incommodum quidem. o Socrate et Socratici viri! numquam vobis gratiam referam. di immortales, quam mihi ista pro nihilo! sed tamen ea ratio aedificandi initur, consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc damnum quaestuosum sit.

[2] hic turba magna est eritque, ut audio, maior. duo quidem quasi designati consules. o di boni! vivit tyrannis, tyrannus occidit! eius interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! itaque quam severe nos M. Curtius accusat ut pudeat vivere, neque iniuria. nam mori miliens praestitit quam haec pati quae mihi videntur habitura etiam vetustatem.

[3] et Balbus hic est multumque mecum. ad quem a Vetere litterae datae pridie Kal. Ianuar. cum a se Caecilius circumsederetur et iam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum Parthum; ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis. in qua re accusat Volcacium. ita mihi videtur bellum illud instare. sed Dolabella et Nicias viderint. idem Balbus meliora de Gallia. xxi die litteras habebat Germanos illasque nationes re audita de Caesare legatos misisse ad Aurelium qui est praepositus ab Hirtio, se quod imperatum esset esse facturos. quid quaeris? omnia plena pacis, aliter ac mihi Calvena dixerat.


itane vero? hoc meus et tuus Brutus egit ut Lanuvi esset, ut Trebonius itineribus deviis proficisceretur in provinciam, ut omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus valerent quam si ipse viveret? meministine me clamare illo ipso primo Capitolino die debere senatum in Capitolium a praetoribus vocari? di immortales, quae tum opera effici potuerunt laetantibus omnibus bonis, etiam sat bonis, fractis latronibus! Liberalia tu accusas. quid fieri tum potuit? iam pridem perieramus. meministine te clamare causam perisse si funere elatus esset? at ille etiam in foro combustus laudatusque miserabiliter servique et egentes in tecta nostra cum facibus immissi. quae deinde? ut audeant dicere, “tune contra Caesaris nutum?” haec et talia ferre non possum. itaqueγῆν πρὸ γῆςcogito; tua tamen ὑπηνέμιος.

[2] nausea iamne plane abiit? mihi quidem ex tuis litteris coniectanti ita videbatur. redeo ad Tebassos, Scaevas, Fangones. hos tu existimas confidere se illa habituros stantibus nobis? in quibus plus virtutis putarunt quam experti sunt. pacis isti scilicet amatores et non latrocini auctores. at ego, cum tibi de Curtilio scripsi Sextilianoque fundo, scripsi de Censorino, de Messalla, de Planco, de Postumo, de genere toto. melius fuit perisse illo interfecto, quod numquam accidisset, quam haec videre.

[3] Octavius Neapolim venit xiiii Kal. ibi eum Balbus mane postridie eodemque die mecum in Cumano, illum hereditatem aditurum. sed, ut scribis, †ῥιξόθεμινmagnam cum Antonio. Buthrotia mihi tua res est, ut debet, eritque curae. quod quaeris, iamne ad centena Cluvianum, adventare videtur. scilicet primo anno L_X_X_X_ detersimus.

[4] Quintus pater ad me gravia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat cui antea bene merenti fuerit inimicus. ardentis in eum litteras ad me misit. ille autem quid agat si scis nequedum Roma es profectus, scribas ad me velim et hercule si quid aliud. vehementer delector tuis litteris.


Scr. in Cumano xi K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
nudius tertius dedi ad te epistulam longiorem; nunc ad ea quae proxime. velim me hercule Asturae Brutus. ἀκολασίαν istorum scribis. an censebas aliter? equidem etiam maiora exspecto. quom equidem contionem legode tanto viro, de clarissimo civi,” ferre non queo. etsi ista iam ad risum. sed memento, sic alitur consuetudo perditarum contionum ut nostri illi non heroes sed di futuri quidem in gloria sempiterna sint, sed non sine invidia, ne sine periculo quidem. verum illis magna consolatio conscientia maximi et clarissimi facti, nobis quae? qui interfecto rege liberi non sumus. sed haec fortuna viderit, quoniam ratio non gubernat.

[2] de Cicerone quae scribis iucunda mihi sunt; velim sint prospera. quod curae tibi est ut ei suppeditetur ad usum et cultum copiose per mihi gratum est, idque ut facias te etiam atque etiam rogo. de Buthrotiis et tu recte cogitas et ego non dimitto istam curam. suscipiam omnem etiam actionem quam video cotidie faciliorem. de Cluviano, quoniam in re mea me ipsum diligentia vincis, res ad centena perducitur. ruina rem non fecit deteriorem, haud scio an etiam fructuosiorem. hic mecum Balbus, Hirtius, Pansa. modo venit Octavius et quidem in proximam villam Philippi mihi totus deditus; Lentulus Spinther hodie apud me; cras mane vadit.


Scr. Puteoli x K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
o mi Attice, vereor ne nobis Idus Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris. quae mihi istim adferuntur! quae hic video! πράξεως καλῆς μέν, ἀτελοῦς δέ. scis quam diligam Siculos et quam illam clientelam honestam iudicem. multa illis Caesar neque me invito, etsi Latinitas erat non ferenda. verum tamen—. ecce autem Antonius accepta grandi pecunia fixit legem a dictatore comitiis latam qua Siculi cives Romani; cuius rei vivo illo mentio nulla. quid? Deiotari nostri causa non similis? dignus ille quidem omni regno sed non per Fulviam. sescenta similia. verum illuc me refero. tam claram tamque testatam rem tamque iustam Buthrotiam non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo iste plura? nobiscum hic perhonorifice et peramice Octavius.

[2] quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non, itaque ne nos quidem; quem nego posse esse bonum civem. ita multi circumstant qui quidem nostris mortem minitantur. negant haec ferri posse. quid censes cum Romam puer venerit ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? qui quidem semper erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati. sed nos, nisi me fallit, iacebimus. itaque exire aveoubi nec Pelopidarum,” inquit. haud amo vel hos designatos qui etiam declamare me coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret. sed hoc meae nimiae facilitatis. nam id erat quondam quasi necesse, nunc, quoquo modo se res habet, non est item.

[3] quam dudum nihil habeo quod ad te scribam! scribo tamen non ut delectem his litteris sed ut eliciam tuas. tu si quid erit de ceteris, de Bruto utique quicquid. haec conscripsi x Kal. accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum.


Scr. in Cumano vi K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
septimo denique die litterae mihi redditae sunt quae erant a te xiii Kal. datae; quibus quaeris atque etiam me ipsum nescire arbitraris utrum magis tumulis prospectuque an ambulatione ἁλιτενεῖ delecter. est me hercule, ut dicis, utriusque loci tanta amoenitas ut dubitem utra anteponenda sit. “ a)ll' ou) daito\s e)phra/tou e)/rga me/mhlen,
a)lla\ li/hn me/ga ph=ma, diotrefe/s, ei)soro/wntes
dei/dimen: e)n doih=| de\ sawse/men h)\ a)pole/sqai.

[2] quamvis enim tu magna et mihi iucunda scripseris de D. Bruti adventu ad suas legiones in quo spem maximam video, tamen si est bellum civile futurum (quod certe erit si Sextus in armis permanebit, quem permansurum esse certo scio), quid nobis faciendum sit ignoro. neque enim iam licebit quod Caesaris bello licuit neque huc neque illuc. quemcumque enim haec pars perditorum laetatum Caesaris morte putabit (laetitiam autem apertissime tulimus omnes), hunc in hostium numero habebit; quae res ad caedem maximam spectat. restat ut in castra Sexti aut, si forte, Bruti nos conferamus. res odiosa et aliena nostris aetatibus et incerto exitu belli, et nescio quo pacto tibi ego possum, mihi tu dicere, “ τέκνον ἐμόν, οὔ τοι δέδοται πολεμήια ἔργα,
ἀλλὰ σύ γ᾽ ἱμερόεντα μετέρχεο ἔργα λόγοιο

[3] sed haec fors viderit, ea quae talibus in rebus plus quam ratio potest. nos autem id videamus quod in nobis ipsis esse debet, ut quicquid accideret fortiter et sapienter feramus et accidisse hominibus meminerimus, nosque cum multum litterae tum non minimum Idus quoque Martiae consolentur.

[4] suscipe nunc meam deliberationem qua sollicitor. ita multa veniunt in mentem in utramque partem. proficiscor, ut constitueram, legatus in Graeciam: caedis impendentis periculum non nihil vitare videor sed casurus in aliquam vituperationem quod rei publicae defuerim tam gravi tempore. sin autem mansero, fore me quidem video in discrimine sed accidere posse suspicor ut prodesse possim rei publicae. iam illa consilia privata sunt, quod sentio valde esse utile ad confirmationem Ciceronis me illuc venire; nec alia causa profectionis mihi ulla fuit tum cum consilium cepi legari a Caesare. tota igitur hac de re, ut soles, si quid ad me pertinere putas, cogitabis.

[5] redeo nunc ad epistulam tuam. scribis enim esse rumores me ad lacum quod habeo venditurum, minusculam vero villam utique Quinto traditurum vel impenso pretio, quo introducatur, ut tibi Quintus filius dixerit, dotata Aquilia. ego vero de venditione nihil cogito nisi quid quod magis me delectet invenero. Quintus autem de emendo nihil curat hoc tempore. satis enim torquetur debitione dotis in qua mirificas Q. Egnatio gratias agit; a ducenda autem uxore sic abhorret ut libero lectulo neget esse quicquam iucundius. sed haec quoque hactenus.

[6] redeo enim ad miseram seu nullam potius rem publicam. M. Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Clodi; quam honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius litteris cognosces (misi enim tibi exemplum), quam dissolute, quam turpiter quamque ita perniciose ut non numquam Caesar desiderandus esse videatur facile existimabis. quae enim Caesar numquam neque fecisset neque passus esset, ea nunc ex falsis eius commentariis proferuntur. ego autem Antonio facillimum me praebui. etenim ille, quoniam semel induxit animum sibi licere quod vellet, fecisset nihilo minus me invito. itaque mearum quoque litterarum misi tibi exemplum.


Scr. Romae inter a. d. x et vii K. Mai. a. 710 (44).
ANTONIVS COS. S. D. M. CICERONI.
occupationibus est factum meis et subita tua profectione ne tecum coram de hac re agerem. quam ob causam vereor ne absentia mea levior sit apud te. quod si bonitas tua responderit iudicio meo quod semper habui de te, gaudebo.

[2] a Caesare petii ut Sex. Clodium restitueret; impetravi. erat mihi in animo etiam tum sic uti beneficio eius si tu concessisses. quo magis laboro ut tua voluntate id per me facere nunc liceat. quod si duriorem te eius miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor debere tueri commentarium Caesaris. sed me hercule, si humaniter et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te praebebis et voles P. Clodium, in optima spe puerum repositum, existimare non te insectatum esse, cum potueris, amicos paternos.

[3] patere, obsecro, te pro re publica videri gessisse simultatem cum patre eius, non contempsisse hanc familiam. honestius enim et libentius deponimus inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae. me deinde sine ad hanc opinionem iam nunc dirigere puerum et tenero animo eius persuadere non esse tradendas posteris inimicitias. quamquam tuam fortunam, Cicero, ab omni periculo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam senectutem et honorificam potius agere quam sollicitam. postremo meo iure te hoc beneficium rogo; nihil enim non tua causa feci. quod si non impetro, per me Clodio daturus non sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit atque eo te placabiliorem praebeas.


Scr. in Cumano vi K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ANTONIO COS. S. D.
quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses. non enim solum ex oratione sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. nam cum te semper amavi primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem.

[2] litterae vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te ita petente ut inimicum meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses. [3] ego vero tibi istuc, mi Antoni, remitto atque ita ut me a te, cum iis verbis scripseris, liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et naturae meae. nihil enim umquam non modo acerbum in me fuit sed ne paulo quidem tristius aut severius quam necessitas rei publicae postulavit. accedit ut ne in ipsum quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet ipsos esse spoliandos.

[4] nam de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut eius animum tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas ut ne quas inimicitias residere in familiis nostris arbitretur. contendi cum P. Clodio cum ego publicam causam, ille suam defenderet. nostras concertationes res publica diiudicavit. si viveret, mihi cum illo nulla contentio iam maneret.

[5] qua re quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me invito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur, non quo aut aetas nostra ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc fuimus. interpellantibus enim his inimicitiis animus tuus mihi magis patuit quam domus. sed haec hactenus.

illud extremum. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor semper sine ulla dubitatione summo studio faciam. hoc velim tibi penitus persuadeas.


Scr. in Cumano a. d. v K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO S. D.
Iteradum eadem ista mihi.” coronatus Quintus noster Parilibus! Parilibus. solusne? etsi addis Lamiam quod demiror equidem, sed scire cupio qui fuerint alii; quamquam satis scio nisi improbum neminem. explanabis igitur hoc diligentius. ego autem casu cum dedissem ad te litteras vi Kal. satis multis verbis, tribus fere horis post accepi tuas et magni quidem ponderis. itaque ioca tua plena facetiarum de haeresi Vestoriana et dePherionum morePuteolano risisse me satis nihil est necesse rescribere. πολιτικώτερα illa videamus.

[2] ita Brutos Cassiumque defendis quasi eos ego reprehendam; quos satis laudare non possum. rerum ego vitia conlegi, non hominum. sublato enim tyranno tyrannida manere video. nam quae ille facturus non fuit ea fiunt, ut de Clodio de quo mihi exploratum est illum non modo non facturum sed etiam ne passurum quidem fuisse. sequetur Rufio Vestorianus, Victor numquam scriptus, ceteri, quis non? cui servire ipsi non potuimus eius libellis paremus. nam Liberalibus quis potuit in senatum non venire? fac id potuisse aliquo modo; num etiam, cum venissemus, libere potuimus sententiam dicere? nonne omni ratione veterani qui armati aderant cum praesidi nos nihil haberemus defendendi fuerunt? illam sessionem Capitolinam mihi non placuisse tu testis es. quid ergo? ista culpa Brutorum? minime illorum quidem sed aliorum brutorum qui se cautos ac sapientis putant; quibus satis fuit laetari, non nullis etiam gratulari, nullis permanere.

[3] sed praeterita omittamus; istos omni cura praesidioque tueamur et, quem ad modum tu praecipis, contenti Idibus Martiis simus; quae quidem nostris amicis divinis viris aditum ad caelum dederunt, libertatem populo Romano non dederunt. recordare tua. nonne meministi clamare te omnia perisse si ille funere elatus esset? sapienter id quidem. itaque ex eo quae manarint vides.

[4] quae scribis K. Iuniis Antonium de provinciis relaturum, ut et ipse Gallias habeat et utrisque dies prorogetur, licebitne decerni libere? si licuerit, libertatem esse reciperatam laetabor; si non licuerit, quid mihi attulerit ista domini mutatio praeter laetitiam quam oculis cepi iusto interitu tyranni?

[5] rapinas scribis ad Opis fieri; quas nos quoque tum videbamus. ne nos et liberati ab egregiis viris nec liberi sumus. ita laus illorum est, culpa nostra. et hortaris me ut historias scribam, ut conligam tanta eorum scelera a quibus etiam nunc obsidemur! poterone eos ipsos non laudare qui te obsignatorem adhibuerint? nec me hercule me raudusculum movet, sed homines benevolos, qualescumque sunt, grave est insequi contumelia.

[6] sed de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius nos ad K. Iunias statuere posse. ad quas adero et omni ope atque opera enitar, adiuvante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa aequitate causae, ut de Buthrotiis senatus consultum quale scribis fiat. quod me cogitare iubes, cogitabo equidem, etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum. tu autem quasi iam reciperata re publica vicinis tuis Massiliensibus sua reddis. haec armis, quae quam firma habeamus ignoro, restitui fortasse possunt, auctoritate non possunt.

[7] epistula brevis quae postea a te scripta est sane mihi fuit iucunda de Bruti ad Antonium et de eiusdem ad te litteris. posse videntur esse meliora quam adhuc fuerunt. sed nobis ubi simus et quo iam nunc nos conferamus providendum est.


Scr. in Cumano K. Mart. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
o mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, crede mihi, subdubitabam. magnam ἀναθεώρησιν res habet, de saxo, in crucem, columnam tollere, locum illum sternendum locare! quid quaeris? heroica. sustulisse mihi videtur simulationem desideri adhuc quae serpebat in dies, et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset.

[2] nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. quamquam istos ferre non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt. sed non possunt omnia simul. incipit res melius ire quam putaram. nec vero discedam nisi cum tu me id honeste putabis facere posse. Bruto certe meo nullo loco deero idque, etiam si mihi cum illo nihil fuisset, facerem propter eius singularem incredibilemque virtutem.

[3] Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado in Pompeianum ipse proficiscens K. Maiis. quam velim Bruto persuadeas ut Asturae sit!


v Nonas conscendens ab hortis Cluvianis in phaselum epicopum has dedi litteras, cum Piliae nostrae villam ad Lucrinum, vilicos, procuratores tradidissem. ipse autem eo die in Paeti nostri tyrotarichum imminebam; perpaucis diebus in Pompeianum, post in haec Puteolana et Cumana regna renavigare. o loca ceteroqui valde expetenda, interpellantium autem multitudine paene fugienda!

[2] sed ad rem ut veniam, o Dolabellae nostri magnam ἀριστείαν! quanta est ἀναθεώρησις! equidem laudare eum et hortari non desisto. recte tu omnibus epistulis significas quid de re, quid de viro sentias. mihi quidem videtur Brutus noster iam vel coronam auream per forum ferre posse. quis enim audeat laedere proposita cruce aut saxo, praesertim tantis plausibus, tanta approbatione infimorum?

[3] nunc, mi Attice, me fac ut expedias. cupio, quom Bruto nostro adfatim satis fecerim, excurrere in Graeciam. Magni interest Ciceronis vel mea potius vel me hercule utriusque me intervenire discenti. nam epistula Leonidae quam ad me misisti quid habet, quaeso, in quo magno opere laetemur? numquam ille mihi satis laudari videbitur cum ita laudabitur, “quo modo nunc est.” non est fidentis hoc testimonium sed potius timentis. Herodi autem mandaram ut mihi κατὰ μίτον scriberet. a quo adhuc nulla littera est. vereor ne nihil habuerit quod mihi, cum cognossem, iucundum putaret fore.

[4] quod ad Xenonem scripsisti, valde mihi gratum est; nihil enim deesse Ciceroni cum ad officium tum ad existimationem meam pertinet. Flammam Flaminium audio Romae esse. ad eum scripsi me tibi mandasse per litteras ut de Montani negotio cum eo loquerere, et velim cures epistulam quam ad eum misi reddendam et ipse, quod commodo tuo fiat, cum eo conloquare. puto, si quid in homine pudoris est, praestaturum eum ne sero cum damno dependatur. de Attica pergratum mihi fecisti quod curasti ante scirem recte esse quam non belle fuisse.


in Pompeianum veni v Nonas Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano conlocavissem. ibi mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. itaque his de rebus ex tempore et coram.

[2] de Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam! multum profecto proficiam. sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit. quod idem L. Caesari videbatur quem pridie Neapoli adfectum graviter videram. quam ob rem ista nobis ad Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt. sed hactenus.

[3] Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae cum venissemus in Pompeianum. quarum tamen erat caput Aquiliam novercam non esse laturum. sed hoc tolerabile fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonioo perditum hominem! sed μελήσει.

[4] ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene essent. plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem existimaturus sis.

[5] Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur meque hoc tibi onus imponere patiere. quae adhuc fecisti mihi sunt gratissima.

[6] librum meum illum ἀνέκδοτον nondum, ut volui, perpolivi; ista vero quae