Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Table of Contents:





Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] de pangendo quod me crebro adhortaris, fieri nihil potest. basilicam habeo non villam frequentia Formianorum †ad quam partem basilicae tribum Aemiliam†. sed omitto vulgus; post horam quartam molesti ceteri non sunt. C. Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem iam contubernalis, qui etiam se idcirco Romam ire negat ut hic mecum totos dies philosophetur. ecce ex altera parte Sebosus, ille Catuli familiaris. quo me vertam? statim me hercule Arpinum irem, ni te in Formiano commodissime exspectari viderem dumtaxat ad pr. Nonas Maias; vides enim quibus hominibus aures sint deditae meae. O occasionem mirificam, si qui nunc dum hi apud me sunt emere de me fundum Formianum velit! et tamen illud probem: “magnum quid adgrediamur et multae cogitationis atque oti”? sed tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.