Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] tu vero sapientior Buthroti domum parasti. sed, mihi crede, proxima est illi municipio haec Antiatium civitas. esse locum tam prope Romam ubi multi sint qui Vatinium numquam viderint, ubi nemo sit praeter me qui quemquam ex viginti viris vivum et salvum velit, ubi me interpellet nemo, diligant omnes! hic, hic nimirum πολιτευτέον; nam istic non solum non licet sed etiam taedet. itaque ἀνέκδοτα quae tibi uni legamus Theopompio genere aut etiam asperiore multo pangentur. neque aliud iam quicquam πολιτεύομαι nisi odisse improbos et id ipsum nullo cum stomacho sed potius cum aliqua scribendi voluptate. sed ut ad rem, scripsi ad quaestores urbanos de Quinti fratris negotio. vide quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro Pompeiano iaceamus. praeterea de muro statue quid faciendum sit. aliud quid? etiam. quando te proficisci istinc putes fac ut sciam.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.