previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Brundisi v K. Dec. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem
Brundisium venimus vii Kalend. Decembr. usi tua felicitate navigandi; ita belle nobisflavit ab Epiro lenissimus Onchesmites.
hunc σπονδειάζοντα si cui voles τῶν νεωτέρων pro tuo vendito.

[2] valetudo tua me valde conturbat; significant enim tuae litterae te prorsus laborare. ego autem, cum sciam quam sis fortis, vehementius esse quiddam suspicor quod te cogat cedere et prope modum infringat. etsi alteram quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem accedere. Terentia vero, quae quidem eodem tempore ad portam Brundisinam venit quo ego in portum mihique obvia in foro fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse. quod si ita est, est quod maxime me hercule opto idque spero tua prudentia et temperantia te consecutum.

[3] venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu. nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae, litteras non amabam quod indicabant te non valere. cuius quoniam mentio facta est, Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem, ut nosti (et adde, si quid vis), probum. nihil vidi melius. itaque careo aegre et, quamquam videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo in M'. Curi diligentia de qua ad me scripsit Tiro et multi nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me diligi et eo sum admodum delectatus. et me hercule est quam facile diligas αὐτόχθων in homine urbanitas. eius testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque praetoriae. fecit palam te ex libella, me ex terruncio. in Actio Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti non potuit quo minus Thyamim videret.

[4] filiola tua te delectari laetor et probari tibi φυσικὴν esse τὴν πρὸς τὰ τέκνα. etenim si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio; qua sublata vitae societas tollitur. “bene eveniat!” inquit Carneades spurce sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron qui, cum omnia ad se referant, numquam quicquam alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant ne malum habeat non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui non de bono viro. sed haec, opinor, sunt in iis libris quos tu laudando animos mihi addidisti.

[5] redeo ad rem. quo modo exspectabam epistulam quam Philoxeno dedisses! scripseras enim in ea esse de sermone Pompei Neapolitano. eam mihi Patron Brundisi reddidit; Corcyrae, ut opinor, acceperat. nihil potuit esse iucundius. erat enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis meae, de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit de triumpho. sed tamen hoc iucundissimum quod intellexi te ad eum venisse ut eius animum erga me perspiceres. hoc mihi, inquam, accidit iucundissimum.

[6] de triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante Bibuli impudentissimas litteras quas amplissime supplicatio consecuta est. a quo si ea gesta essent quae scripsit, gauderem et honori faverem; nunc illum qui pedem porta quoad hostis cis Euphratem fuit non extulerit honore augeri, me in cuius exercitu spem illius exercitus habuit idem non adsequi dedecus est nostrum, nostrum, inquam, te coniungens. itaque omnia experiar et, ut spero, adsequar. quod si tu valeres, iam mihi quaedam explorata essent; sed, ut spero, valebis.

[7] de raudusculo Numeriano multum te amo. Hortensius quid egerit aveo scire, Cato quid agat; qui quidem in me turpiter fuit malevolus. dedit integritatis, iustitiae, clementiae, fidei mihi testimonium quod non quaerebam; quod postulabam id negavit. itaque Caesar iis litteris quibus mihi gratulatur et omnia pollicetur quo modo exsultat Catonis in me ingratissimi iniuria! at hic idem Bibulo dierum xx. ignosce mihi; non possum haec ferre nec feram.

[8] cupio ad omnis tuas epistulas, sed nihil necesse est; iam enim te videbo. illud tamen de Chrysipponam de altero illo minus sum admiratus, operario homine; sed tamen ne illo quidem quicquam improbius. Chrysippum vero quem ego propter litterularum nescio quid libenter vidi, in honore habui discedere a puero insciente me! mitto alia quae audio multa, mitto furta; fugam non fero qua mihi nihil visum est sceleratius. itaque usurpavi vetus illud Drusi, ut ferunt, praetoris in eo qui eadem liber non iuraret, me istos liberos non addixisse, praesertim cum adesset nemo a quo recte vindicarentur. id tu, ut videbitur, ita accipies; ego tibi adsentiar.

uni tuae disertissimae epistulae non rescripsi in qua est de periculis rei publicae. quid rescriberem? valde eram perturbatus. sed ut nihil magno opere metuam Parthi faciunt qui repente Bibulum semivivum reliquerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: