This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] ex eo loco recta Vitularia via profecti sumus in Fufidianum fundum, quem tibi proximis nundinis Arpini de Fufidio HS ccciↃↃↃ ciↃ emeramus. ego locum aestate umbrosiorem vidi numquam ; permultis locis aquam profluentem et eam uberem. quid quaeris? iugera L prati Caesius inrigaturum facile te arbitrabatur. equidem hoc quod melius intellego adfirmo, mirifica suavitate villam habiturum piscina et salientibus additis, palaestra et silva †virdicata†. fundum audio te hunc Bovillanum velle retinere. de eo quid videatur ipse constitues. †Calibus† aiebat aqua dempta et eius aquae iure constituto et servitute fundo illi imposita tamen nos pretium servare posse si vendere vellemus. Mescidium mecum habui. is se ternis nummis in pedem tecum transegisse dicebat, sese autem mensum pedibus aiebat passuum IIICIↃ. mihi plus visum est ; sed praestabo sumptum nusquam melius posse poni. cillonem arcessieram Venafro, ; sed eo ipso, die quattuor eius conservos et discipulos Venafri cuniculus oppresserat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.