previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


de Gabinio nihil fuit faciendum istorum quae a te amantissime cogitata sunt. Τότε μοι χάνοι—! feci summa cum gravitate, ut omnes sentiunt, et summa cum lenitate quae feci. illum neque ursi neque levavi, testis vehemens fui, praeterea quievi. exitum iudici foedum et perniciosum levissime tuli; quod quidem bonum mihi nunc denique redundat, ut his malis rei publicae licentiaque audacium, qua ante rumpebar, nunc ne movear quidem. nihil est enim perditius his hominibus, his temporibus. [2] itaque ex re publica quoniam nihil iam voluptatis capi potest, cur stomacher nescio. Litterae me et studia nostra et otium villaeque delectant maximeque pueri nostri. angit unus Milo. sed velim finem adferat consulatus ; in quo enitar non minus quam sum enisus in nostro tuque istinc, quod facis, adiuvabis. de quo cetera, nisi plane vis eripuerit, recte sunt ; de re familiari timeo. “ δὲ μαίνεται οὐκ ἔτ᾽ ἀνεκτῶς,qui ludus HScccↃ† comparet. cuius in hoc uno inconsiderantiam et ego sustinebo ut potero, et tu ut possis est tuorum nervorum.

[3] de motu temporum venientis anni nihil te intellegere volueram domestici timoris, sed de communi rei publicae statu; in quo etiam si nihil procuro, tamen nihil curare vix possum. quam autem te velim cautum esse in scribendo ex hoc conicito, quod ego ad te ne haec quidem scribo quae palam in re publica turbantur ne cuiusquam animum meae litterae interceptae offendant. qua re domestica cura te levatum volo ; in re publica scio quam sollicitus esse s soleas. video Messalam nostrum consulem, si per interregem, sine iudicio, si per dictatorem, tamen sine periculo. odi nihil habet. Hortensi calor multum valebit Gabini absolutio lex impunitatis putatur. ἐν παρέργῳ de dictatore tamen actum adhuc nihil est. Pompeius abest, Appius to miscet, Hirrus parat, multi intercessores numerantur, populus non curat, principes nolunt, ego quiesco. [4] de mancipiis quod mihi polliceris, valde te amo et sum equidem, uti scribis, et Romae et in praediis infrequens ; sed cave, amabo, quicquam quod ad meum commodum attineat, nisi maximo tuo commodo et maxima tua facultate, mi frater, cogitaris. [5] de epistula Vatini risi ; sed me ab eo ita observari scio ut eius ista odia non sorbeam solum sed etiam concoquam.

[6] quod me hortaris ut absolvam, habeo absolutum suave, mihi quidem uti videtur, ἔπος ad Caesarem, sed quaero locupletem tabellarium, ne accidat quod Erigonae tuae, quoi soli Caesare imperatore iter ex Gallia tutum non fuit. [7] quid? si caementum bonum nonhaberem, deturbemaedificium? quod quidem mihi cotidie magis placet in primisque inferior porticus et eius conclavia fiunt recte. de Arcano Caesaris opus est vel me hercule etiam elegantioris alicuius ; imagines enim istae et palaestra et piscina et Nilus multorum Philotimorum est, non Diphilorum. sed et ipsi ea adibimus et mittemus et mandabimus. [8] de felicis testamento tum magis querare, si scias. quas enim tabulas se putavit obsignare, in quibusin unciis firmissimum tenesvero lapsus est per errorem et suum et sicurae servi non obsignavit; quas noluit eas obsignavit. Ἀλλ᾽ οἰμωζέτω: nos modo valeamus. Ciceronem et ut rogas amo et ut meretur et debeo ; dimitto autem a me et ut a magistris ne abducam et quod materPorcianon discedit, sine qua edacitatem pueri pertimesco. sed sumus una tamen valde multum. rescripsi ad omnia. mi suavissime et optime frater, vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
54 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: