This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
960corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
principio terram sol excoquit et facit are,
at glaciem dissolvit et altis montibus altas
extructasque nives radiis tabescere cogit;
965denique cera lique fit in eius posta vapore.
ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
at coria et carnem trahit et conducit in unum.
umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
at coria et carnem mollit durata calore.
970barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
denique amaracinum fugitat sus et timet omne
unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
975quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
at contra nobis caenum taeterrima cum sit
spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

