previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. Atque haec quidem paene perpetua sunt. Quasdam autem observationes desiderant et novae res et corporum genera et sexus et aetates et tempora anni. Nam neque ex salubri loco in gravem, neque ex gravi in salubrem transitus satis tutus est. Ex salubri in gravem prima hieme, ex gravi in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est. Neque ex multa vero fame nimia satietas neque ex nimia satietate fames idonea est. Perclitaturque et qui semel et qui bis die cibum incontinenter contra consuetudinem adsumit. Item neque ex nimio labore subitum otium neque ex nimio otio subitus labore sine gravi noxa est. Ergo cum quis mutare aliquid volet, paulatim debebit adsuescere. Omnem etiam laborem facilius vel puer vel senex quam insuetus homo sustinet. Atque ideo quoque nimis otiosa vita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas. Si quando tamen insuetus aliquis laboravit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsuevit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est vel oculi caligant, aut venter perturbatur: tum enim non dormiendum tantummodo ieiuno est, sed etiam ... in posterum diem permanendum, nisi cito id quies sustulit. Quod si [p. 52] factum est, surgere oportet et lente paulum ambulare. At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laboravit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet. Communia deinde omnibus sunt post fatigationem cibum sumpturis: ubi paulum ambulaverunt, si balneum non est, calido loco vel in sole vel ad ignem ungui atque sudare; si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde ubi paululum conquierunt, intrare et descendere in solium; tum multo oleo ungui leniter perfricari, iterum in solium descendere, post haec os aqua calida, deinde frigida fovere. Balneum his fervens idoneum non est. Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leviter perfricare ex oleo, cui vinum et paulum contriti salis sit adiectum. Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua vel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moveat urinam. Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis. A balineo quoque venientibus Asclepiades inutilem eam iudicavit; quod in iis verum est, quibus alvus facile nec tuto resolvitur quique facile inhorrescunt; perpetuum [p. 54] in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri. Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse. Solet etiam prodesse post varium cibum frequentesque dilutas potiones vomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio. Si adsidua fatigatio urguet, in vicem modo aquam, modo vinum bibendum est, raro balineo utendum. Levatque lassitudinem etiam laboris mutatio; eumque, quem novum genus eiusdem laboris pressit, id quod in consuetudine est, reficit. Fatigato cotidianum cubile tutissimum est: lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle seu durum est. Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando fatigatur. Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio; tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foveat. Si quis vero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput; deinde in solium bene calidum descendendum est; tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida. At ei, qui perfrixit, opus est in balineo primum involuto sedere, donec insudet; tum ungui, deinde lavari; cibum modicum, deinde potiones meracas adsumere. Is vero, qui navigavit et nausea pressus est, si multam bilem evomuit, vel abstinere a cibo debet vel paulum aliquid adsumere. [p. 56]Si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed adsueto leviorem: si sine vomitu nausea fuerit, vel abstinere vel post cibum vomere. Qui vero toto die vel in vehiculo vel in spectaculis sedit, huic nihil currendum sed lente ambulandum est. Lenta quoque in balineo mora, deinde cena exigua prodesse consuerunt. Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum; si id non est, eodem modo frigida aqua sumpta.

Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, ali obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci; alios adstricta, alios resoluta alvus exercet. Raro quisquam non aliquam partem corporis inbecillam habet. Tenuis vero homo inplere se debet, plenus extenuare; calidus refrigerare, frigidus calefacere; madens siccare, siccus madefacere; itemque alvum firmare is, cui fusa, solvere is, cui adstricta est: succurrendumque semper parti maxime laboranti est.

Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum; contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia; cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui. Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est; ieiuno balineum, inurens sol ut omnis calor, cura, vigilia; [p. 58]somnus nimium vel brevis vel longus, per aestatem durum cubile; cursus, multa ambulatio, omnisque vehemens exercitatio; vomitus, deiectio, acidae res et austerae; et semel die adsumptae epulae; et vini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.

Cum vero inter extenuantia posuerim vomitum et deiectionem, de his quoque proprie quaedam dicenda sunt. Reiectum esse ab Asclepiade vomitum in eo volumine, quod De tuenda sanitate composuit, video; neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui cotidie eiciendo vorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius processit; idem purgationes quoque eodem volumine expulit: et sunt eae perniciosae, si nimis valentius medicamentis fiunt. 18 Sed haec tamen summovenda esse non est perpetuum, quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid iam corruptum esset, expelli debere confessus est: ita non ex toto res condemnanda est. Sed esse eius etiam plures causae possunt; estque in ea quaedam paulo subtilior observatio adhibenda.

Vomitus utilior est hieme quam aestate: nam tunc et pituitae et capitis gravitas maior subest. Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus: utilis plenis, biliosis omnibus, si vel nimium se replerunt, vel parum concoxerunt. Nam sive plus est quam quod concoqui possit, periclitari ne[p. 60] conrumpatur non oportet: si vero corruptum est, nihil commodius est quam id, qua via primum expelli potest, eicere. Itaque ubi amari ructus cum dolore et gravitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum est. Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliva vel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est; similiterque ei, qui vel caelum vel locum mutat; isque, quibus, si per plures dies non vomuerunt, dolor praecordia infestat. Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit. Itaque istud luxuriae causa fieri non oportere confiteor: interdum valetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui valere et senescere volet, hoc cottidianum habeat. Qui vomere post cibum volt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet adsumere; si difficilius, aquae vel salis vel mellis paulum adicere. At qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum vel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant. Post vomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces vomitus exasperarint. Qui vomuit, si mane[p. 62] id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare; si post cenam, postero die lavari et in balneo sudare. Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis. Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit, nisi haec mora gravitatem pectori faciet.

Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adiuvare possunt quies et inedia ... quae per illas maxime eveniunt? Qui deicere volet, primum cibis vinisque utetur iis, qui hoc praestant; dein, si parum illa proficient, aloen sumat. Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt: adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.

Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa; si post cibum est, balneum, vinum austerum. Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.

Umidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior,[p. 64] multa potio, post hanc ambulatio et vigilia; per se quoque ambulatio multa et matutina et vehemens, exercitationi non protinus cibus adiectus; ea genera escae, quae veniunt ex locis frigidis et pluviis et inriguis. Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis veniens.

Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet; exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit, post cibum quies. Contra solvit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae. Illud quoque scire oportet, quod ventrem vomitus solutum conprimit, compressum solvit; itemque conprimit is vomitus, qui statim post cibum est, solvit is, qui tarde supervenit.

Quod ad aetates vero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus iuvenes, minime pueri et senectute confecti. Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit. Calida lavatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius: neutri aetati, quae inflationes movent. Iuvenum minus quae adsumant et quomodo curentur, [p. 66] interest. Quibus iuvenibus fluxit alvus, plerumque in senectute contrahitur: quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute solvitur. Melior est autem in iuvene fusior, in sene adstrictior.

Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse convenit, minus sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus; semel die cibum capere, nisi si nimis venter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est vel calorem moventibus. Venus tum non aeque perniciosa est. At vere paulum cibo demendum, adiciendum potioni, sed dilutius tamen bibendum est; magis carne utendum, magis holeribus; transeundum paulatim ad assa ab elixis. Venus eo tempore anni tutissima est. Aestate vero et potione et cibo saepius corpus eget; ideo prandere quoque commodum est. Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat; frigida lavatio, caro assa, frigidi cibi vel qui refrigerent. Ut saepius autem cibo utendum, sic exiguo est. Per autumnum propter caeli varietatem periculum maximum est. Itaque neque sine veste neque sine calceamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub divo nocte dormire, aut certe bene operiri. Cibo vero iam paulo pleniore uti licet, minus sed meracius bibere. Poma nocere quidam putant,[p. 68] quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur. Ita non haec sed consummato omnium nocet; ex quibus in nullo tamen minus quam in his noxae est. Sed his uti non saepius quam alio cibo convenit. Denique aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi. Neque aestate vero neque autumno utilis venus est, tolerabilior tamen per autumnum: aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (50 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: