previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Dicendum etiam est, quibus operibus quemque habitum corporis aut animi contribuendum putemus. Magistros pecoribus 1 oportet praeponere sedulos ac frugalissimos. Ea res utraque plus quam corporis statura roburque confert huic negotio, quoniam id ministerium custodiae diligentis et artis officium [2] est. Bubulco quamvis necessaria non tamen satis est indoles mentis, nisi eum vastitas vocis et habitus metuendum pecudibus efficit.1Sed temperet vires clementia, quoniam terribilior debet esse quam saevior, ut et obsequantur eius imperiis et diutius perennent boves, non confecti vexatione simul operum verberumque. Sed quae sint magistrorum [3] munia quaeque bubulcorum, suo loco repetam; nunc admonuisse satis est nihil in his, in illis plurimum referre vires et proceritatem. Nam longissimum quemque aratorem,2sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante rettuli, et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia in arando stivae paene rectus innititur. Mediastinus qualiscumque status potest esse, dummodo perpetiendo labori sit [4] idoneus. Vineae non sic altos quemadmodum 3latos et lacertosos viros exigunt, nam hic habitus fossuris et putationibus ceterisque earum culturis magis aptus. Minus in hoc officio quam in ceteris agrico- 4 5 6 7 [p. 98] latio frugalitatem requirit, quia et in turba et sub monitore vinitor opus facere debet ac plerumque velocior animus est improborum hominum,8quem desiderat huius operis conditio. Non solum enim fortem, sed et acuminis strenui ministrum postulat, ideoque vineta plurimum per alligatos excoluntur. [5] Nihil tamen eiusdem agilitatis homo frugi non melius quam nequam faciet. Hoc interposui, ne quis existimet in ea me opinione versari, qua malim per noxios quam per innocentes rura colere.9Sed et illud censeo, ne confundantur opera familiae, sic ut omnes omnia exsequantur. [6] Nam id minime conducit agricolae, seu quia nemo suum proprium aliquod esse opus credit, seu quia cum enisus est, non suo sed communi officio proficit ideoque labori multum se subtrahit; nec tamen viritim malefactum deprehenditur, quod fit a multis. Propter quod separandi sunt aratores a vinitoribus et vinitores [7] ab aratoribus 10iique a 4mediastinis. Classes etiam non maiores quam denum hominum faciundae, quas decurias appellaverunt antiqui et maxime probaverunt, quod is numeri modus in opere commodissime custodiretur nec praeeuntis monitoris diligentiam [8] multitudo confunderet. Itaque si latior est ager, in regiones diducendae 11sunt eae classes dividundum- 12 13 14 15 16 [p. 100] que ita opus, ut neque singuli binive sint, quoniam dispersi non facile custodiuntur; nec tamen supra decem, ne rursus, ubi nimia turba sit, id opus ad se pertinere singuli non existiment. Haec ordinatio non solum concitat aemulationem, sed et deprehendit ignavos; nam cum certamine opus excitetur, tum in cessantes animadversio iusta et sine querela videtur adhiberi. [9] Sed nimirum, dum quae maxime providenda sunt agricolae futuro praecipimus, de salubritate, de via, de vicino, de aqua, situ villae, fundi modo, colonorum et servorum generibus, officiorum operumque distributione tempestive per haec ad ipsum iam terrae cultum pervenimus, de quo pluribus libro insequente mox disseremus. [p. 104]

1

2

3

4 operibus Gesn., Schn.

5 effecit SA.

6 maiorem SA, et R nonnulli.

7 quomodo AaM. a The bubulcus was, in a restricted sense, as here and often, a ploughman (= arator) or ox-driver; in the wider sense, as just below and elsewhere, a herdsman in general charge of the cattle. b See Bks. VII. 1-7 and VI. 1-26.

8

9

10

11

12 hominum om. SA.

13 coli M.

14 sic vulgo: aratores (a suprascr. S2) vinitoribus ab aratoribus SA: et vinitores ab aratoribus inclusit Schn., monente Pontedera.

15 iique a] et qua SA.

16 sic S2 et Schn. cum Gem., not.: deducendae S1A Lundstrōm cum edd. plerisque: dividunde R aliquot.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: