previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed ex iis, quae rettuli, seminibus idem Saserna putat aliis stercorari et iuvari agros, aliis rursus peruri et emaciari; stercorari lupino, faba, vicia, ervilia, lenti, cicercula, piso. De lupino nihil dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem desectam confestim aratrum subsequatur et, quod falx reliquerit, prius quam inarescat, 2 vomis rescindat [2] atque obruat; id enim cedit pro stercore. Nam si radices eius desecto pabulo relictae inaruerunt, 1sucum omnem solo auferent vimque terrae absument; quod etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra gliscere videtur, verisimile est accidere, ut nisi protinus sublata messe 2eorum proscinditur,3nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari [3] debent, profuturum sit. Ac de iis quoque leguminibus, quae velluntur, Tremelius obesse ait maxime 4solo virus 5ciceris et lini, alterum quia sit salsae,6alterum quia sit7fervidae naturae, quod etiam Vergilius significat dicendo: Urit enim lini campum seges, urit avenac, Urunt Lethaeo perfusa papavera somno. 8 9 10 11 12 13 14 15 16 [p. 194] Neque enim dubium, quin et his seminibus infestetur ager sicut et 17milio et panico. Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuves et absumptas [4] vires hoc velut pabulo refoveas, nec tantum propter semina, quae sulcis aratri committuntur, verum etiam propter arbores ac virgulta, quae maiorem in modum laetantur eius modi alimento. Quare si est, ut videtur, agricolis utilissimum, diligentius de eo dicendum existimo, cum priscis auctoribus, quamvis non omissa res,18levi tamen admodum cura sit prodita.

1

2

3

4

5

6

7

8 absumimus R plerique.

9 macrescat vel marcescat R plerique.

10 inaruerunt SA, Lundström: inaruerint R, ei vulgo.

11 messes SA.

12 proscinditur codd., Lundström: proscindatur vulgo.

13 maxime ait R.

14 virtus A.

15 densae S: dens (e suprascr. man. rec.) A.

16 sit om. S. a Georg. I. 77-78.

17

18

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: