previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Atque haec arator exsequi poterit, si non solum quae rettuli genera pabulorum providerit, verum etiam copiam faeni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est; et ideo necessarius ei cultus est etiam prati, cui veteres Romani primas in agricolatione tribuerunt. [2] Nomen quoque indiderunt ab eo, quod protinus esset paratum nec magnum laborem desideraret. Marcus quidem Porcius et illa commemoravit, quod nec tempestatibus adfligentur ut aliae partes ruris minimeque 1sumptus egens per omnis annos praeberet reditum neque eum simplicem, cum etiam in [3] pabulo non minus redderet quam in faeno. Eius igitur animadvertimus duo genera, quorum alterum est siccaneum, alterum riguum. Laeto pinguique campo non desideratur2influens rivus, meliusque habetur faenum, quod suapte natura sucoso gignitur solo, quam quod inrigatum aquis elicitur; 3quae tamen sunt necessariae, si macies terrae postulat. Nam et in densa et resoluta humo, quamvis exili, pratum fieri potest, cum facultas inrigandi datur. [4] Ac nec campus concavae positionis esse neque collis praeruptae debet: ille ne collectam diutius contineat 4 5 6 [p. 206] aquam, hic ne statim praecipitem fundat. Potest tamen mediocriter acclivis, si aut pinguis est aut [5] riguus ager, pratum fieri. At planities maxime talis probatur, quae exigue prona non patitur diutius imbres aut influentis rivos immorari, sed ut 7quis eam supervenit umor, lente prorepit.8Itaque si palus in aliqua parte subsidens restagnat, sulcis derivanda est, quippe 9aquarum abundantia atque penuria graminibus aeque est exitio.

1

2

3

4 minimique vulgo ante Lundström.

5 desideretur SA.

6 suapte (suate A) natur aquis et eligitur (cetera verba om.) SA. a So also Varro, R.R. L 7. 10; Pliny, N.H. XVI II. 29; Isidore, Orig. XV. 3. b Cato.But the passage is lost.

7

8

9

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: