previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum non ante seminare quam occiderint Vergiliae. Quod ipsum numeris sic edisserit: At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum solisque instabis aristis, Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur. [2] Absconduntur autem altero et tricesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal. Octobris; propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumae tempora. Sic enim servant prudentes agricolae, ut quindecim diebus prius quam conficiatur bruma, totidemque post eam confectam neque arent neque vitem aut arborem putent.Nos quoque 1 2 [p. 142] non abnuimus in agro temperato et minime umido [3] sementem sic fieri debere; ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra 3Kalendas Octobris seminare convenire, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent, ut prius convalescant radices frumentorum quam hibernis imbribus aut gelicidiis 4pruinisve infestentur. Sed quamvis tempestive sementis confecta erit, cavebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli elices vocant, faciamus et omnem umorem in colhquias 5atque inde extra [4] segetes derivemus.6Nec ignoro quosdam veteres auctores praecepisse ne seminarentur agri, nisi cum terra pluviis permaduisset; quod ego, si tempestive competat, magis conducere agricolae non dubito. Sed si, quod evenit non numquam, seri sunt imbres, quamvis sitienti solo recte semen committitur; idque etiam in quibusdam provinciis, ubi status talis caeli est, usurpatur. Nam quod sicco solo ingestum et inoccatum est, proinde 7ac si repositum in horreo non corrumpitur; atque ubi venit imber, multorum dierum sementis uno die [5] surgit. Tremelius quidem adseverat, prius quam impluverit, ab avibus aut formicis sata non infestari, dum aestivis serenitatibus ager aret; idque etiam saepius nos experti verum adhuc esse 8comperimus. Magis apte 9tamen in eius modi agris adoreum 10 11 12 13 14 15 16 [p. 144] quam triticum seritur, quoniam follieulum, quo continetur, firmum et durabilem adversus longioris temporis umorem habet.

1 frigidis ocissime t. c. calidis novissime Schneider ex Catone 34, praeeunte Pontedera.

2 metamus SA et R pauci, vett. edd.: metamur R nonnulli: metemur vel metantur vel metam alii: sereremus (ait. re expunet. M) M et Cod. Bononiensis 2523: seramus Ald., Gesti., Schn.: iaciamus Lundstrōm. a The translation follows the MSS. and earliest editions, against seramus "sow" and iaciamus "cast" of more recent editors. Columella appears to be speaking of the harvest from the autumn sowing (cf. 9. 6, below; and Palladius, I. 34. 6), in which sowing the order would be reversed. b I.e. the Pleiades, seven daughters of Atlas, in the constellation Taurus. c Vergil, Georg. I. 219-221. d Sept. 23rd under the Julian Reform of 46 B.C.; but cf. circa VIII Kal. Oct. ( = Sept. 24) in IX. 14. 11.

3

4

5

6

7

8

9

10 circa R aliquot.

11 gelidis SA et R aliquot, Lundström.

12 colloquias R: cloacas M.

13 dirivemus R aliquot, Lundstrōm: diruemus SA.

14 perinde M, et vulgo ante Lundström.

15 non post esse add. Schn.

16 apte omnes post ed. Reg. 1496: alte vel alter vel alitur codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: