previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed ut singula earum quae proposui vinearum genera persequar, praedictum ordinem repetam. Vitis quae sine adminiculo suis viribus consistit, solutiore terra, scrobe; densiore, sulco ponenda est. Sed et scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis,4 in quibus aestas non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur.5 Soli 1 2 3 4 5 [p. 30] tamen ante bonitas exploranda est.6Nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur, sub ipsum [2] tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est. Si ante annum fiant, quam vinea conseratur, scrobis 7in longitudinem altitudinemque defossus tripedaneus abunde est, latitudine tamen bipedanea: vel si quaterna pedum spatia inter ordines relicturi sumus, commodius habetur eandem quoquo versus dare mensuram scrobibus, non amplius tamen quam in tres pedes altitudinis depressis. Ceterum quattuor angulis semina applicabuntur subiecta minuta terra, et ita scrobes adobruentur. [3] Sed de spatiis ordinum eatenus praecipiendum habemus, ut intelligant agricolae, sive aratro vineas culturi sint, laxiora interordinia relinquenda, sive bidentibus, angustiora: sed neque spatiosiora quam decem pedum, neque contractiora quam quattuor. Multi tamen ordines ita disponunt, ut per rectam lineam binos pedes aut ut plurimum, ternos inter semina relinquant, transversa rursus laxiora spatia faciant,8per quae vel fossor vel arator incedat. [4] Sationis autem cura non alia debet esse, quam quae tradita est a me tertio volumine. Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,9ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur. Sic enim putat vitem cogi 10 11 12 13 [p. 32] deorsum agere radices. Hoc ego siccis locis fieri utiliter non negaverim; sed ubi aut uliginosa regio est, aut caeli status imbrifer, minime faciundum censeo. Nam consistens in semiplenis 14scrobibus nimius15humor, antequam convalescant, semina [5] necat. Quare utilius 16existimo, repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum semina comprehenderint, statim 17post aequinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citaverint, post paucos dies obrui.18Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur [6] semina. Ubi vero iam corroborata fuerint,19nihil dubium est, quin caelestibus aquis plurimum iuventus Itaque locis, quibus clementia hiemis permittit, adapertas vites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conveniet. De qualitate autem seminum inter auctores non convenit. Alii malleolo 20protinus conseri vineam melius existimant, alii viviradice: de qua re quid [7] sentiam, iam superioribus professus sum. Et nunc tamen hoc adicio, esse quosdam agros, in quibus non aeque bene translata semina quam immota respon- 21 22 23 24 25 26 27 [p. 34] deant: sed istud rarissime accidere. Notandum item diligenter explorandum esse,28quid quaeque ferat regio, quid quaeque recuset. Depositam ergo stirpem, id est, malleolum vel vivi- [8] radicem,29formare sic convenit, ut vitis sine pedamine consistat. Hoc autem protinus effici non potest. Nam nisi adminiculum tenerae viti 30atque infirmae 31contribueris, prorepens pampinus terrae se applicabit.32Itaque posito semini arundo adnectitur, quae velut infantiam eius tueatur atque educet, producatque in tantam staturam, quantam permittit agricola. Ea porro non debet esse sublimis: nam usque in sesqui- [9] pedem coercenda est. Cum deinde robur accipit, et iam sine adiumento consistere valet, aut capitis aut bracchiorum incrementis adolescit. Nam duae species huius quoque culturae sunt. Alii capitatas vineas, alii bracchiatas magis probant. Quibus cordi est in bracchia vitem componere, convenit a summa parte, qua decisa novella vitis est, quicquid iuxta cicatricem citaverit, conservari, et in quattuor bracchia pedalis mensurae dividere, ita ut omnem partem caeli 33 [10] singula aspiciant.. Sed haec bracchia non statim primo anno tam procera submittuntur, ne oneretur exilitas vitis; sed compluribus putationibus in praedictam mensuram educuntur. Deinde ex bracchiis quasi quaedam cornua prominentia relinqui oportet, 34 35 36 37 38 39 [p. 36] atque ita totam vitem omni parte in orbem diffundi. [11] Putationis autem ratio eadem 40est, quae in iugatis vitibus: uno tamen differt, quod pro materiis longioribus pollices quaternum aut quinum gemmarum relinquuntur: pro custodibus autem bigemmes reseces fiunt. In ea deinde vinea quam capitatam diximus, iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum 41detrahitur, una aut altera tantummodo gemma [12] relicta, quae ipsi trunco adhaeret. Hoc autem riguis aut pinguissimis locis fieri tuto potest, cum vires terrae et fructum et materias valent praebere. Maxime autem aratris excolunt,42qui sic formatas vineas habent, eamque rationem sequuntur detrahendi vitibus bracchia, quod ipsa capita sine ulla extantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt. Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet. [13] Atque haec quidem cultura vel bracchiatis vel capi-tatis antequam gemment, adhibetur. Cum deinde germinaverint, fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus non potuit pertingere. Mox ubi materias vitis exigit, insequitur pampinator et supervacuos deterget fructuososque palmites sub- 43 44 45 [p. 38] mittit, qui cum induruerunt, velut in coronam re-ligantur. Hoc duabus ex causis fit: una, ne libero excursu in luxuriam prorepant,46omniaque alimenta pampini absumant; altera, ut religata vitis rursus aditum bubulco fossorique in excolenda 47se praebeat. [14] Pampinandi autem modus is erit, ut opacis locis humidisque et frigidis aestate vitis nudetur, foliaque palmitibus detrahantur,48ut maturitatem fructus capere possit, et ne situ putrescat: locis autem siccis calidisque et apricis e contrario palmitibus uvae contegantur; et si parum pampinosa vitis est, advectis frondibus et interdum stramentis fructus muniatur. [15] M. quidem Columella patruus meus, vir illustribus disciplinis eruditus, ac diligentissimus agricola Baeticae provinciae, sub ortu Caniculae palmeis tegetibus vineas adumbrabat, quoniam plerumque dicti sideris tempore quaedam partes eius regionis sic infestantur Euro, quem incolae Vulturnum appellant, ut nisi teguminibus vites opacentur, velut halitu flammeo fructus uratur. Atque haec capitatae bracchiataeque vitis cultura est. Nam illa, quae uni iugo superponitur, aut quae materiis 49submissis arundinum statuminibus per orbem connectitur, fere eandem curam exigit, quam [16] iugata. Non nullos tamen in vineis characatis 50 51 52 53 [p. 40] animadverti, et maxime elvenaci54generis, prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere, deinde rursus ad 55arundines erigere, et in fructum submittere, quos nostri agricolae mergos, Galli candosoccos 56vocant, eosque adobruunt simplici ex causa, quod existiment, plus alimenti terram 57praebere fructuariis flagellis. Itaque post vindemiam velut inutilia sarmenta decidunt, et a stirpe submovent. Nos autem praecipimus easdem virgas, cum a matre fuerint praecisae, sicubi demortuis vitibus ordines vacent, aut si novellam quis vineam instituere velit, pro viviradice ponere. Quoniam quidem partes sarmentorum, quae fuerant obrutae, satis multas habent radices, quae depositae scrobibus confestim comprehendant. [17] Superest reliqua illa cultura prostratae vineae, quae nisi violentissimo caeli statu suscipi non debet. Nam et difficilem laborem colonis exhibet, nec unquam generosi saporis vinum praebet. Atque ubi regionis conditio solam eam culturam recipit,58bipedaneis scrobibus malleolus deponitur. Qui cum egerminavit, ad unam materiam revocatur: eaque primo anno compescitur 59in duas gemmas: sequente deinde, cum palmites profudit, unus 60submittitur, ceteri decutiuntur. At ille qui submissus est, cum 61 62 63 64 65 66 67 [p. 42] fructum edidit, in eam longitudinem deputatur, uti [18] iacens non excedat interordinii spatium. Nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectae vineae: nisi quod iacenti viti breviores materiae submitti debent, reseces quoque angustius in modum furunculorum relinqui. Sed 68post putationem, quam utique autumno in eiusmodi vinea fieri oportet, vitis tota deflectitur 69in alterum interordinium: atque ita pars ea quae fuerat occupata vel foditur vel aratur, et cum exculta 70est, eandem vitem recipit, ut altera [19] quoque pars excoli possit. De pampinatione talis vineae parum inter auctores convenit. Alii negant 71esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque 72fructum abscondat: aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit: quae ratio mihi quoque commodior videtur.

1 circumvinctae SAac: circummunitae edd.

2 flectuntur c: flectentur SAa.

3 provincialem rusticum SAac: provincialis rustici edd.

4 temperatis a: tempatis c: terrae spatio S: prae spatio A.

5 ante—conserantur om. SA. a Georg. II. 184. b pastinare is to dig with a pastinum, a fork.

6

7

8

9

10 si ante annum fiant post exploranda est add. SA.

11 scrobis SA: scrobibus ac.

12 faciant ac: fiat SA.

13 adicit Aac: adigit S. a Two-pronged instruments. b Chapters 14-16.

14

15

16

17

18

19

20

21 semiplenis ac: semipleni SA.

22 nimius ac: seminis A: om. S.

23 quare utilius ac: quarum et ilius SA.

24 comprehenderint statim ac: om. SA.

25 obrui SA: adobrui ac.

26 corroborata fuerint Pontedera: corroboraverint ac: comprobaverunt SA.

27 malleolo ac: malleoli SA. a ablaqueare is to dig round a plant so as to make a shallow furrow to hold water. b Book III. 14. 2.

28

29

30

31

32

33

34 post explorandum esse add. versibus aliter SA.

35 viviradicem ac: viridem SA.

36 vite add. edd.

37 infirmae ac: infirmum SA.

38 applicabit ac: adplicavit SA.

39 celi ac: cesi SA. a Verg. Georg. I. 53. b Not, however, pointing straight upwards.

40

41

42

43 eadem ac: nam eodem SA.

44 sarmentum ac: lumbrae A: inmte (?) S.

45 excolunt ac: excoli S: excolis A. a Cf. Book IV. 21. 3. b I.e. sideways.

46

47

48

49

50 prorepant SAac: properent edd.

51 excolendam SAac.

52 detrahantur c: detrahuntur SAa.

53 materiis ac:. materies SA.

54

55

56

57

58

59

60

61 elusymnaci a: eluenaci c: et luennaci SA.

62 ad ac: om. SA.

63 andooccos SA: candos (corr. ocros) c: candos occos a.

64 plus alimenti terram ac i eius alimenta tciri SA.

65 recipit ac: recepit SA.

66 compescitur edd.: conspicitur SAac.

67 post unus add. cum SA.

68

69

70

71

72

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MENSU´RA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: