previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Est etiam illa gravis pernicies, cum pulmones exulcerantur. Inde tussis et macies, et ad ultimum phthisis invadit. Quae ne mortem afferant, radix consiliginis ita, ut supra docuimus, perforatae auriculae inseritur, tum porri succus instar heminae pari olei mensurae miscetur, et cum vini sextario [2] potandus datur diebus compluribus. Interdum et tumor palati cibos respuit, crebrumque suspirium facit, et hanc speciem praebet, ut bos in latus 1pendere videatur. Ferro palatum prodest 2et sauciare, ut sanguis profluat, et exemptum valvulis ervum maceratum, viridemque frondem, vel aliud molle pabulum, dum sanetur, praebere. [3] Si in opere collum contuderit,3praesentissimum est remedium sanguis de aure emissus: aut si id factum, non erit, herba, quae vocatur avia,4eum sale trita et imposita. Si cervix mota et deiecta est, considerabimus quam in partem declinet, et ex diversa auricula sanguinem detrahemus. Ea porro vena, quae in aure videtur esse amplissima, sarmento prius 5 6 7 8 9 [p. 164] verberatur. Deinde cum ad ictum intumuit, cultello solvitur; et postero die iterum ex eodem loco sanguis emittitur, ac biduo ab opere datur vacatio. Tertio deinde die levis iniungitur labor, et paulatim ad iusta [4] perducitur. Quod si cervix in neutram partem deiecta est, mediaque intumuit, ex utraque auricula sanguis emittitur. Qui cum intra triduum, cum bos vitium cepit, emissus non est, intumescit collum, nervique tenduntur, et inde nata durities iugum non [5] patitur. Tali vitio comperimus aptum 10esse medicamentum ex pice liquida et bubula medulla et hircino sebo et vetere oleo aequis ponderibus compositum atque incoctum. Hac compositione sic utendum est. Cum disiungitur ab opere, in ea piscina, ex qua bibit, tumor cervicis aqua madefactus subigitur, praedictoque medicamento defricatur et [6] illinitur. Si ex toto propter cervicis tumorem iugum recuset, paucis diebus requies ab opere danda est. Tum cervix aqua frigida defricanda, et spuma argenti illinenda est. Celsus quidem tumenti cervici herbam, quae vocatur avia, ut supra dixi, contundi et imponi iubet. Clavorum, qui fere cervicem infestant, minor molestia est: nam facile oleo 11per ardentem [7] lucernam instillato sanantur. Potior tamen ratio est custodiendi, ne nascantur,12neve colla calvescant, quae non aliter glabra fiunt, nisi cum sudore aut pluvia cervix in opere madefacta est. Itaque cum 13 14 15 [p. 166] id accidit, pulveri16lateritio trito priusquam disiungantur, colla conspergi oportet: deinde cum assiccuerint,17subinde oleo imbui.

1

2

3

4

5 pelle SAR.

6 bos in latus Lundström: bos lotus SAR.

7 prodest add. Schneider ex Vegetio iv. 14.

8 contuderit S: contunderit AR.

9 avia Aldus: habia SAR.

10

11

12

13 aptum ex Vegetio l.c.: autem SAR.

14 oleo et sanantur om. SAR.

15 nascantur S: nascatur AR.

16

17

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: