previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Est etiam mortiferus serpentis ictus, est et minorum 6 animalium noxium virus. Nam et vipera et caecilia saepe cum in pascuo bos improvide super- 1 2 3 4 5 6 [p. 170] cubuit, lacessita onere morsum imprimit. Musque araneus, quem 7Graeci μυγαλῆν appellant, quamvis exiguis dentibus non exiguam pestem molitur. Venena viperae depellit super scarificationem ferro factam 8herba, quam vocant personatam,9trita et [2] cum sale imposita. Plus etiam eiusdem radix confusa prodest, vel si montanum trifolium invenitur, quod confragosis locis efficacissimum nascitur, odoris gravis, neque absimilis bitumini, et idcirco Graeci eam ἀσφάλτειον appellant; nostri autem propter figuram vocant acutum trifolium: nam 10longis et hirsutis foliis viret, caulemque robustiorem facit, [3] quam pratense. Huius herbae succus vino mixtus infunditur faucibus, atque ipsa folia cum sale trita malagmatis in vicem cedunt.11Vel si hanc herbam viridem tempus anni negat, semina eius collecta et levigata cum vino dantur potanda, radicesque cum suo caule tritae atque hordeaceae farinae et sali commixtae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur. [4] Est etiam praesens remedium, si conteras fraxini tenera cacumina quinque librarum, cum totidem vini et duobus sextariis olei, expressumque 12succum faucibus infundas; itemque cacumina eiusdem arboris cum sale trita laesae parti superponas. Caeciliae13morsus tumorem suppurationemque molitur. Idem facit etiam muris aranei. Sed illius sanatur noxa subula aenea, si locum laesum com- 14 15 16 17 18 19 20 [p. 172] [5] pungas, cretaque cimolia ex aceto Unas. Mus perniciem, quam intulit, suo corpore luit: nam animal ipsum oleo mersum necatur, et cum imputruit, conteritur, eoque medicamine morsus muris aranei linitur. Vel si id non adest, tumorque 21ostendit iniuriam dentium, cuminum conteritur, eique adicitur exiguum picis liquidae et axungiae, ut lentorem [6] malagmatis habeat. Id impositum perniciem commovet. Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem 22resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire. Solet etiam ipsum animal vivum creta figulari circumdari; quae cum siccata est, collo boum suspenditur. Ea res innoxium pecus a morsu muris aranei praebet. [7] Oculorum vitia plerumque melle sanantur. Nam sive intumuerunt, aqua mulsa 23triticea farina conspergitur et imponitur: sive album in oculo est, montanus sal Hispanus vel Ammoniacus vel etiam Cappadocus, minute tritus et immixtus melli vitium extenuat. Facit idem trita sepiae testa, et per fistulam ter die oculo inspirata. Facit et radix, quam Graeci σίλφιον vocant, vulgus autem nostra [8] consuetudine 24laserpitium appellant. Huius quantocunque ponderi decem partes salis ammoniaci adiciuntur, eaque pariter trita oculo similiter in- 25 26 27 28 [p. 174] funduntur, vel eadem radix tunsa 29et cum oleo lentisci inuncta vitium expurgat. Epiphoram supprimit polenta conspersa mulsa aqua, et in supercilia genasque imposita; pastinacae quoque agrestis semina, et succus armoraceae, cum melle conlevata [9] oculorum sedant dolorem. Sed quotiensque mel aliusve succus remediis adhibetur, circumlinendus erit oculus pice liquida cum oleo, ne a muscis infestetur. Nam et ad dulcedinem et odorem 30mellis aliorumque medicamentorum non hae solae, sed et apes advolant.

1 itineris om. SAR.

2 obluctatur S: obluctatus AR.

3 vene S: bene AR.

4 pineo levigata S: pineolo vigata A: pineolo iugata R.

5 expurgatis S: -i AR.

6 minorum ex Vegetio: magnorum codd.

7

8

9

10

11

12

13

14 quem B: quae S: que A.

15 captam SAR.

16 personatam (cf. Pliny, N.H. XXV. § 104): persona SAac.

17 non SAR.

18 in vicem cedunt scripsi: vicedunt SA: incendunt R.

19 expressus quae S: expressusque A.

20 celi S: caeli A.

21

22

23

24

25 umorque A: umorquae S.

26 collectionem ex Vegetio: convertionem SA.

27 mulsa A2R: mulsae S.

28 consuetudinem SA: consuetudine ac. a Fuller's earth from Cimolus, an island in the Cyclades. b From Ammon in the Libyan desert.

29

30

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: