previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Cum vero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu novae rei neque 1 auditu 2 ferretur, si ante gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certans aequales 3 exsuperat,4 si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque transcendit, haec erunt honesti animi documenta. [2] Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba 1et per dextram partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, [3] cauda longa et setosa crispaque, mollibus atque altis Tectisque cruribus, tereti genu parvoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt. Sic universum corpus compositum, ut sit grande,2sublime, erectum, ab aspectu quoque agile, 3 4 5 6 7 8 [p. 200] et ex longo, quantum figura permittit, rotundum. [4] Mores autem laudantur, qui sunt ex placido concitati, et ex. concitato mitissimi. Nam hi et ad obsequia reperiuntur habiles, et ad certamina laboremque promptissimi. Equus bimus ad usum domesticum recte domatur; certaminibus autem expleto triennio: sic tamen ut post quartum demum annum labori committatur. [5] Annorum notae cum corpore mutantur. Nam dum bimus et sex mensium est, medii dentes superiores et inferiores cadunt. Cum quartum annum 9agit his, qui canini appellantur, deiectis, alios affert. Intra sextum deinde annum molares superiores et inferiores 10cadunt. Sexto anno, quos primos mutavit, exaequat. Septimo omnes explentur aequaliter, et ex eo cavatos gerit. Nec postea quot annorum sit, manifesto comprehendi potest. Decimo tamen anno tempora cavari incipiunt, et supercilia nonnunquam canescere, et dentes prominere. Haec, quae ad animum et mores corpusque et aetatem pertinent, dixisse satis habeo. Nunc sequitur curam recte et minus valentium demonstrare.

1

2

3 nove rei neq. S: noveque rei AR.

4 auditu S: audita ut AR.

5 aequalis S: exequalis AR.

6 exuperat AR: exuberat S.

7 iuba c: iuva S: tuta A.

8 glande S1A: grande ac.

9

10

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: