previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


In educando genere mularum antiquissimum est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem: quorum si alter alteri 9 non est idoneus, labat etiam quod ex [2] duobus fingitur. Equam convenit quadrimam 1usque in annos decem amplissimae atque pulcher- 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 [p. 214] rimae formae, membris fortibus, patientissimam laboris eligere, ut discordantem utero suo generis alieni stirpem insitam facile recipiat ac perferat, et ad fetum 12non solum corporis bona, sed et ingenium conferat. Nam cum difficulter iniecta genitalibus locis animentur semina, tum etiam concepta diutius in partum adolescunt, atque 13peracto anno mense tertiodecimo vix eduntur, natisque inhaeret plus [3] socordiae paternae quam vigoris materni. Verumtamen equae dictos ut in usus minore cura reperiuntur,14maior est labor eligendi maris 4: quoniam saepe iudicium probantis frustratur experimentum. Multi admissarii specie tenus mirabiles pessimam 15sobolem forma16vel sexu 17progenerant. Nam sive parvi corporis feminas fingunt, sive etiam speciosi plures mares quam feminas, reditum patrisfamiliae minuunt. At quidam contempti ab aspectu preiosissimorum seminum feraces sunt. Nonnumquam aliquis generositatem suam natis exhibet, sed hebes in voluptate rarissime 18solicitatur ad venerem. [4] Huiusce sensum 19magistri lacessunt 20admota 21generis eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit natura. Itaque obiectu asinae cum 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 [p. 216] superiectum33eblanditi sunt, velut incensum et obcaecatum cupidine, subtracta quam petierat, fastiditae imponunt equae.

1

2 nota S: non AR.

3 amore S: more AR.

4 vasae sapiae A: vase sapic SR.

5 requirĩt S: requirit AR.

6 decidas—eam emend. Lundström praeeunte Svennungio.

7 speculatae ed. pr.: speculata codd.

8 abolent ed. pr.: abolet codd.

9 his SA.

10 alter alteri Schneider: alteri SAR.

11 quadrimam Schneider: quamam S: quam am A: quoniam R.

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22 ad fetum S: adfectum A.

23 atque edd.: utque SA.

24 cureperiuntur SA: reperiuntur ac.

25 magis SAR.

26 mirabiles pessimam Ursinus: mirabilissimam SAR.

27 formam SAR.

28 sex SAR.

29 rarissime S: rarissimi AR.

30 sensum R: sensium SA.

31 lacessunt S: om. AR.

32 admota S: subadmota A.

33

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: