previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis abruptis gravidas inquietat et, cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur. [2] Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione 1concuti atque excitari, vegetioremque factum marem 2feminae iniungi, ut tacita quadam 3vi semina ipsa principiis 4agilioribus figurentur. [3] Mula 5autem non solum ex equa et asino, sed ex asina et equo, itemque onagro et equa generatur. Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus [4] earum, quam sunt nobis equarum. Neque tamen ullum est in hoc pecore aut animo aut forma 6prae- 7 8 9 10 11 12 13 14 15 [p. 218] stantius, quam quod seminavit asinus 16quamvis 17possit huic aliquatenus comparari 18quod progenerat onager, nisi et indomitum, et servitio 19contumax silvestris mores, strigosumque 20patris praefert 21habitum. Itaque eiusmodi admissarius nepotibus magis quam filiis utilior est. Nam ubi asina et onagro 22natus admittitur equae, per gradus infracta 23feritate quicquid ex eo provenit, paternam 24formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque avitam [5] refert. Qui ex equo et asina concepti generantur, quamvis a patre nomen traxerint, quod hinni vocantur, matri per omnia magis similes sunt. Itaque commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut dixi, species experimento [6] est speciosior. Verumtamen ab aspectu non aliter probari debet, quam ut sit amplissimi corporis, cervice valida, robustis ac latis costis, pectore musculoso et vasto, feminibus lacertosis, cruribus compactis, coloris nigri vel maculosi.25Nam murinus cum sit in asino vulgaris, tum etiam non optime respondet in [7] mula. Neque nos universa quadrupedis species decipiat, si qualem probamus conspicimus. Nam quemadmodum arietum quae sunt in linguis et palatis maculae, plerumque in velleribus agnorum deprehenduntur: ita si discolores pilos asinus in 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 [p. 220] palpebris aut auribus gerit, sobolem 36quoque frequenter facit diversi coloris, qui et ipse, etiam si diligentissime in admissario exploratus est, saepe tamen domini spem decipit. Nam interdum etiam citra praedicta signa dissimiles sui mulas fingit. Quod accidere non aliter reor, quam ut avitus color primordiis seminum mixtus 37reddatur nepotibus. [8] Igitur qualem descripsi asellum, cum est protinus 38genitus, oportet matri statim subtrahi, et ignoranti equae subici. Ea 39optime tenebris fallitur. Nam obscuro loco partu eius amoto, praedictus quasi ex ea natus alitur. Cui deinde cum decem diebus insuevit equa, semper postea desideranti 40praebet ubera. Sic nutritus 41admissarius equas diligere condiscit. Interdum etiam, quamvis materno lacte sit educatus, potest a tenero 42conversatus 43equis familiariter earum consuetudinem appetere. Sed ei [9] non oportet minori quam trimo inire permitti.44Atque id ipsum si concedatur,45vere fieri conveniet, cum et desecto viridi pabulo et largo hordeo firmandus, nonnunquam etiam salivandus erit. Nec tamen tenerae feminae committetur. Nam nisi prius ea marem cognovit,46adsilientem admissarium calcibus proturbat, et iniuria depulsum etiam ceteris equis reddit inimicum. Id ne fiat, degener ac vulgaris 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 [p. 222] asellus admovetur, qui solicitet obsequia feminae: neque is tamen inire sinitur. Sed, si iam est equa veneris patiens, confestim abacto viliore, pretioso [10] mari58subigitur.59Locus est ad hos usus extructus, machinam vocant rustici, duos parietes adverso clivulo inaedificatos qui angusto intervallo sic inter se distant, ne femina conluctari aut admissario ascendenti avertere se possit. Aditus est ex utraque parte, sed ab inferiore clatris 60munitus: ad quae 61capistrata in imo clivo constituitur equa, ut et prona 62melius ineuntis semina recipiat, et facilem sui tergoris ascensum ab editiore parte minori quadrupedi praebeat. Quae cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno vacua nutrit. Id enim utilius est, quam quod quidam faciunt, ut et fetam nihilominus [11] admisso equo impleant. Annicula mula recte a matre repellitur, et amota montibus aut feris 63locis pascitur, ut ungulas duret, sitque 64postmodum longis itineribus habilis. Nam clitellis aptior mulus. Illa quidem 65agilior: sed uterque sexus et viam recte graditur, et terram commode proscindit, nisi si pretium quadrupedis rationem rustici onerat,66aut campus gravi gleba67robora boum deposcit. 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 [p. 224]

1

2

3

4

5

6

7 superiectum Lundström: -u SAR.

8 est et AR: et est S.

9 labore ed. pr.: laborare SAR.

10 exercitatione ed. pr.: excitatione SAR.

11 marem a: mare SA 1R.

12 quadam ed. pr.: quadram SA.

13 principis SA.

14 mula S: multa AR.

15 formam SA: forma a. a In the translation of this part of Columella, ass is the female donkey. b R.R., II. 1. 27. c Sec Book I. 1. 10.

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26 seminabituinsinus S: seminabitu in sinus A.

27 quamvis add. Lundström.

28 conpari S: comparari o.

29 servili SA.

30 mores trigo sunt quam SAa.

31 praefert Lundström: praeferret SAR.

32 onagro S: onager AR.

33 infracta ed. pr.: infra et a SAR.

34 paternam S: -a, AR.

35 macilis AR: magilis S.

36

37

38

39

40

41

42

43

44

45

46

47 sobolem R: subole S1A1: sobole S2.

48 mixtus S: mixtu A.

49 protinus Lundström: ptri A: ptris S: patri c.

50 ae SA1: ac A2R.

51 desideranti S: destinanti AR.

52 nutritus S: nutritur AR.

53 potest a tenero S: potestate vero AR.

54 conversatus S: -ur AR.

55 inire permitti Lundström: inaremitti S: in are mitti A.

56 concidatur SAR.

57 cognovit ed. pr.: concivit SAR.

58

59

60

61

62

63

64

65

66

67

68 maris SAR.

69 subigitur S: iniungitur AR.

70 claris SAR.

71 quod SAR.

72 pronam SAR.

73 seris SAR.

74 sique SA: sitque ac.

75 quod SAR.

76 onerant SAR.

77 gleba S: graebra A1: craebra A2: crebra R. a Compare Chapter XIX above.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: