previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadrupedum greges humana solertia 6 domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis accurate disserui. Nunc ut exordio priore sum 1 2 3 4 5 6 [p. 306] pollicitus, de mutis custodibus loquar; quamquam canis falso dicitur mutus custos. Nam quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem praedicat, quam iste latratu? quis famulus amantior domini? quis fidelior comes? quis custos incorruptior? quis excubitor inveniri potest vigilantior? quis denique ultor aut vindex constantior? Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit. Eius autem parandi tuendique [2] triplex ratio est. Namque unum genus adversus hominum 7insidias eligitur, et id villam quaeque iuncta sunt villae custodit. At alterum 8propcllendis iniuriis hominum ac ferarum; et id observat domi stabulum, foris pecora pascentia. Tertium venandi gratia comparatur; idque non solum nihil agricolam iuvat, sed et avocat desidemque ab opere suo reddit. [3] De villatico 9igitur et pastorali dicendum est: nam venaticus nihil pertinet ad nostram professionem. Villae custos eligendus est amplissimi corporis, vasti latratus canorique, ut prius auditu maleficum, deinde etiam conspectu terreat, et tamen nonnunquam ne visus quidem horribili fremitu suo fuget insidiantem. Sit autem coloris unius; isque magis eligatur albus 10 11 12 [p. 308] in pastorali, niger in villatico: nam varius in neutro est laudabilis. Pastor album probat, quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane vel etiam [4] crepusculo, ne pro bestia 13canem feriat. Villaticus, qui hominum maleficiis opponitur, sive luce clara fur advenit,14terribilior niger conspicitur: sive noctu,15ne conspicitur quidem propter umbrae similitudinem, quamobrem tectus tenebris canis tutiorem accessum habet ad insidiantem. Probatur quadratus potius quam longus aut brevis, capite tam magno, ut corporis videatur pars maxima, deiectis et propendentibus auribus, nigris vel glaucis oculis acri lumine radiantibus, amplo villosoque pectore, latis armis, cruribus crassis et hirtis, cauda brevi, vestigiorum articulis 16et unguibus amplissimis, qui Graece δράκες appellantur. Hic erit villatici canis status [5] praecipue laudandus. Mores autem neque mitissimi, neque rursus truces atque crudeles; quod illi furem quoque adulantur, hi etiam domesticos invadunt. Satis est severos esse nec blandos, ut non-nunquam etiam conservos iratius intueantur, semper excandescant in exteros. Maxime autem debent in custodia vigilantes conspici, nec erronei,17sed assidui 18 19 20 21 22 [p. 310] et circumspecti magis quam temerarii.23Nam illi nisi 24quod certum compererunt, non indicant: hi [6] vano strepitu et falsa suspicione concitantur. Haec idcirco memoranda credidi, quia non natura tantum, sed etiam disciplina 25mores facit, ut et cum emendi potestas fuerit, eiusmodi probemus, et cum educabimus [7] domi natos, talibus institutis 26formemus. Nec multum refert an 27villatici corporibus graves et parum veloces sint: plus enim cominus et in gradu, quam eminus et in spatioso cursu facere debent. Nam semper circa septa et intra aedificium consistere, immo ne longius quidem recedere debent, satisque pulchre funguntur officio, si et advenientem sagaciter odorantur,28et latratu conterrent, nec patiuntur propius 29accedere,30vel constantius appropinquantem violenter invadunt. Primum est enim non adtentari, secundum est lacessitum fortiter et perseveranter vindicari. Atque haec de domesticis custodibus; illa de pastoralibus.31 [8] Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quam qui damas cervosque et velocissima sectatur animalia, nec tam obesus aut gravis, quam villae horreique custos: sed et robustus nihilominus, [9] et aliquatenus promptus ac strenuus, quoniam et ad rixam et ad pugnam, nec minus32ad cursum comparatur, cum et lupi 33repellere insidias, et raptorem 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 [p. 312] ferum consequi fugientem praedam excutere atque auferre debeat. Quare status 45eius longior pro-ductiorque ad hos casus magis habilis est quam brevis aut etiam quadratus: quoniam, ut dixi, nonnumquam necessitas exigit celeritate bestiam 46consectandi. Ceteri 47artus similes membris villatici canis aeque probantur. [10] Cibaria fere eadem sunt utrique generi praebenda. Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant 48pecorum greges, omnes sine discrimine canes hordeacea farina cum sero commode pascit. Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est,49farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido: nam fervens 50rabiem creat. [11] Huic quadrupedi neque feminae neque mari nisi post annum' permittenda venus est: quae si teneris conceditur, carpit et corpus et vires 51animosque degenerat. Primus effetae partus amovendus est, quoniam tiruncula nec recte nutrit, et educatio totius habitus aufert incrementum. Mares iuveniliter usque in annos decem progenerant: post id tempus ineundis feminis non videntur habiles, quoniam seniorum pigra soboles existit. Feminae concipiunt usque in annos novem, nec 52sunt utiles [12] post decimum. Catulos sex mensibus primis, dum corroborentur,53emitti non oportet, nisi ad matrem lusus ae lasciviae causa. Postea catenis per diem 54 55 56 57 58 59 60 61 62 [p. 314] continendi, et noctibus solvendi. Nec unquam eos, quorum generosam 63volumus indolem conservare, patiemur alienae nutricis uberibus educari: quoniam semper et lac et spiritus maternus longe magis ingenii [13] atque incrementa corporis auget.64Quod si effeta 65lacte deficitur, caprinum maxime conveniet praeberi catulis,66dum fiant 67mensum quattuor. Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo celerius quisque vocatus exaudiat: nec tamen brevioribus quam quae duabus syllabis enuntientur, sicuti Graecum est σκύλαξ, Latinum ferox, Graecum λάκων, Latinum celer: vel femina, ut sunt Graeca σπουδή, ἀλκή, ῥώμη: Latina, lupa, cerva, tigris. [14] Catulorum caudas post diem quadragesimum, quam sint editi, sic castrare 68conveniet. Nervus est, qui per articulos spinae prorepit usque ad ultimam partem caudae: is mordicus 69comprehensus 70et ali quatenus eductus abrumpitur: quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores affirmant, rabies arcetur letifer morbus huic generi.

1 in om. SAR.

2 reseratam S: resecatam Aac.

3 regionem SA.

4 pecudibus R: om. SA.

5 consummant a: consumat SAc.

6 solertia R: sollerti SA1. a I.e. one testicle. b I.e. which may suggest superstitious fancies to his mind.

7

8

9

10 post hominum add. et ferarum R.

11 laterum S1A1.

12 villatigo S: vit latigo A1.

13

14

15

16

17

18 vestio S: bestico A1.

19 advenit S: -erit AR.

20 noctu ne S: nocte ne A: nocte nec ac.

21 auriculis SA.

22 errore ne S1: errore A: erronei a: arronei c.

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

33

34 temeri SA.

35 nam illi nisi ac: quam inlinisi SA.

36 disciplina SA.

37 institutis S: -i A.

38 refert an R: refertam an A2: refertam SA1.

39 adoriantur a: odorantur c: oderantur SA1.

40 proprius SAac.

41 accidere SA1.

42 pastoribus SAa: pastoralibus c.

43 tamen SA.

44 rupi SA.

45

46

47

48

49

50

51

52

53

54 debeat quare status om. SA.

55 celeritate bestiam R: celeriteratem bestii A1: celeriter autẽ bestii S.

56 consectandi ceteri R: consectam dicere SA.

57 sustineat SA.

58 est R: et SA.

59 fervens R: nam ferventi S: non aferventi A.

60 veteres SA.

61 nec om. SA.

62 corroboretur SA.

63

64

65

66

67

68

69

70

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: