previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus: quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus. Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri; quae tamen quantulaecunque sunt, non omittentur a nobis. [2] Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse 1maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu, quod est remedium praesentissimum, pabula mutemus et aquationes, totiusque regionis alium quaeramus statum caeli, curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura: si invasit frigore, ut eligantur [3] aprica. Sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas eius longis itineribus 2 3 4 5 6 [p. 264] aggravetur: nec tamen in totum pigre ac segniter agere. Nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere atque extingui. Cum deinde grex ad locum fuerit perductus, [4] in lacinias colonis 7distribuatur. Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero, seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus. Haec ergo et reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio percensuimus, observare debemus si universae laborabunt: illa, si 8singulae. [5] Oves frequentius, quam ullum aliud animal in-festantur 9scabie: quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt: praecipue 10 11 12 [p. 266] tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem [6] facit. Haec ubi coepit irrepere, sic intelligitur: vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt, aut cornu vel ungula fundunt, aut arbori adfricant, parietibusve 13detergent: quod ubi aliquam facientem videris, comprehendere oportebit, et lanam 14diducere: nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrige 15Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum praecipue oves [7] contagione vexentur. Sunt autem complura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quoniam nonnullis regionibus quaedam reperiri16nequeunt, ut 17ex pluribus aliquod inventum remedio sit. Facit autem commode primum ea compositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad faecem et amurcam succumque decocti lupini misceas portione aequa detritum [8] album elleborum.18Potest etiam scabritiem tollere succus viridis cicutae: quae verno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit, decisa confunditur, atque expressus humor eius fictili vase reconditur, duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio. Quod ubi factum est, oblitum vas in stercilino 19defoditur, ac toto anno fimi vapore concoctum mox promitur,20tepefactumque medicamentum illinitur scabrae parti, quae tamen prius aspera testa defricta 21 22 23 24 25 26 27 28 [p. 268] [9] vel pumice redulceratur. Eidem remedio est amurca duabus partibus decocta: item vetus hominis urina testis candentibus inusta. Quidam29tamen hanc ipsam 30subiectis ignibus quinta parte minuunt, admiscentque pari mensura succum viridis cicutae: deinde singulis urnis eius31liquaminis32singulos [10] fricti salis sextarios 33infundunt. Facit etiam sulfuris triti et picis liquidae modus aequalis igne lento 34coetus. Sed Georgicum carmen affirmat nullam esse praestantiorem medicinam, Quam si quis ferro potuit rescindere summum Ulceris os: alitur vitium, vivitque tegendo. Itaque reserandum est, et ut cetera vulnera, medica-mentis curandum. Subicit deinde aeque prudenter, febricitantibus ovibus de talo vel inter duas ungulas sanguinem emitti 35oportere:36nam plurimum, inquit 37Profuit incensos aestus avertere, et inter Ima ferire pedis salientem sanguine venam. [11] Nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem de-trahimus. Clodigo 38quoque dupliciter infestat 39ovem, sive cum subluvies atque intertrigo in ipso discrimine ungulae nascitur: seu cum idem locus 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 [p. 270] tuberculum habet, cuius media fere parte canino [12] similis extat pilus, eique 51subest vermiculus. Subluvies et intertrigo pice per se liquida, vel alumine et sulfure atque aceto mixtis litae curentur, vel tenero 52punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito, superfusoque aceto vel aeris rubigine infriata,53vel combusta galla cum austero vino levigata [13] et inlita. Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne, dum amputatur, etiam, quod infra est, animal vulnere-mus: id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, qua respersum 54vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit: sed cum tuberculum diligenter circumcideris, candens sebum vulneri per ardentem tedam instillato. [14] Ovem pulmonariam similiter ut suem curari convenit, inserta per auriculam, quam veterinarii consiliginem vocant: de ea iam diximus, cum maioris pecoris medicinam traderemus.55Sed is 56morbus aestate plerumque concipitur, si defuit aqua, propter quod vaporibus omni quadrupedi largius bibendi [15] potestas danda est. Celso placet, si est in pulmonibus vitium, acris aceti tantum dare, quantum ovis sustinere possit: vel humanae veteris urinae tepe-factae trium heminarum instar per sinistram narem 57 58 59 60 61 62 [p. 272] corniculo infundere, atque axungiae sextantem faucibus inserere. [16] Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam 63vocant pastores: ea nisi compescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit, si 64quidem nec medica-mentorum nec ferri remedia patitur. Nam paene ad omnem tactum excandescit: sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo velut 65eblanditur 66igneam saevitiam, differens [17] magis occidionem gregis, quam prohibens. Sed Aegyptiae gentis auctor 67memorabilis 68Bolus 69Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece χειρόκμητα,70sub nomine Democriti falso produntur, censet 71propter hanc pestem 72saepius ac diligenter 73ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum, confestim scrobem 74defodiamus in limine stabuli, et vivam pecudem, quae fuerit pusulosa,75resupinam obruamus, patiamurque super 76obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur. [18] Bilis aestivo tempore non minima 77pernicies potione depellitur humanae veteris urinae, quae ipsa 78remedio est etiam pecori arcuato. At si molesta 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 [p. 274] pituita est, cunelae bubulae, vel surculi nepetae silvestris lana involuti naribus inseruntur, versantur-que donec sternuat ovis. Fracta pecudum non aliter quam hominum crura sanantur, involuta lanis oleo atque vino insuccatis, et mox circumdatis ferulis [19] conligata. Est etiam gravis pernicies herbae sanguinariae, qua si pasta est ovis, toto ventre dis-tenditur, contrahiturque, et spumat et 95quaedam tenuia 96taetri odoris excernit.97Celeriter sanguinem mitti oportet sub cauda in ea parte quae proxima est clunibus, nec minus in labro superiore vena 98solvenda est. Suspiriose 99laborantibus auriculae ferro re-scindendae, mutandaeque regiones; quod in omnibus morbis ac pestibus fieri debere censemus. [20] Agnis quoque succurrendum est vel febricitantibus, vel aegritudine alia affectis. Qui ubi morbo laborant, admitti ad matres non debent, ne in eas perniciem transferant. Itaque separatim mulgendac sunt oves, et caelestis aqua pari mensura laeti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda. Multi lacte caprino iisdem medentur, quod per [21] corniculum infunditur faucibus. Est etiam mentigo, quam pastores ostiginem vocant, mortifera lactentibus. Ea plerumque fit, si per imprudentiam 100pastoris emissi agni vel etiam haedi roscidas herbas 101 102 103 104 105 106 [p. 276] depaverint, quod minime committi oportet. Sed cum id factum 107est, velut ignis sacer os atque labra [22] foedis ulceribus obsidet.108Remedio sunt hyssopus et sal aequis ponderibus contrita. Nam ea mixtura palatum atque lingua,109totumque os perfricatur. Mox ulcera lavantur aceto, et tunc pice liquida cum adipe suilla perlinuntur. Quibusdam placet rubiginis aeneae tertiam 110partem duabus veteris axungiae portionibus commiscere, tepefactoque uti medicamine. Non nulli folia cupressi trita 111miscent aquae, et ita perluunt ulcera atque palatum. Castrationis autem ratio iam tradita est. Neque enim alia in agnis, quam in maiore quadrupede servatur.

1

2 si minus celestis S: si minusca et gustis A.

3 sub dio ed. pr.: subsidio SAR.

4 exhausta ed. pr.: excausa A1: exhausa S: exausta ac.

5 qua SAR.

6 quia remur esse S2: qui aremus res se S1: quiremus resse Aac. a Book VI. 6-19 and 30-35.

7

8

9

10 coloniis SAac.

11 illa si S: illas in Aac.

12 infestantur A2R: -atur S: infertur A1. a Vergil, Gecrg. III. 441 f.

13

14

15

16

17

18

19

20

21 parietibus vel SAR.

22 lanam diducere Ald.: lana rudi deucere S: lana rudi ducere Aac.

23 porrigo S1: prurigo R.

24 repperiri S2: repperi S1A: reperiri R.

25 ut om. SAR.

26 eleborum c, ed. pr.: hellcboreos S: -cm A1: -um A2.

27 intercilino S1A1: instercilino A2: in sterquilino S2.

28 promittitur S1A1.

29

30

31

32

33

34

35

36

37

38

39

40 quadam SAR.

41 hac ipsa SA: hanc ipsam a: hac ipsam c.

42 singulis urnis eius Lundström ex cit. Palladii; singularis triti et picis eius S: singularis triti et picis A.

43 liquaminis A1.

44 fricti sali sestarios S1: frictis aliis extarios A1: fruti salis sextarios a.

45 lento S: lente AR.

46 mitti SA.

47 oportet SAR.

48 id quid S: id quod A1ac.

49 clodigo Svennung: Clodi S: eludi A1: cladi ac.

50 infestato SR.

51

52

53

54

55

56

57 ei quae SA.

58 tenero ed. pr.: tero S1Aac: austero S2.

59 infriata ed. pr.: infrita S1AE.

60 repressum AR: res pressu S.

61 traderemus S2: trademus S1: tradimus Aa.

62 is ac: his SA. a Pulmonaria officinalis. b Book VI. 5. 3; 14. 1.

63

64

65

66

67

68

69

70

71

72

73

74

75

76

77

78

79 pusulam Ac: pusillam a: pustulam S2.

80 si S: sie AR.

81 tactu suo velut Svennung: tactus volet ut (et o) SAc.

82 eblanditur S: et blanditur AR.

83 auctor S: auctore A: auctorem ac.

84 memorabilis S2: memorabis S1AR.

85 Bolus Reinesius: dolus SAR.

86 Χειρόκμητα Schneider: Χειορκίμητα S.

87 censet S: gens et AR.

88 pestem om. Aac.

89 ac diligenter S2: adliganter S1A.

90 scribom S1A.

91 pusillosa S1AR.

92 super S: sub AR.

93 minima ed. pr.: nimia SAR.

94 ipsa S: ipse AR.

95

96

97

98

99

100

101 et om. SAR.

102 tenui SAR.

103 expernit S1Aac.

104 veno S1A1.

105 suspiriose ac: suspiriore SA.

106 per imprudentiam ed. pr.: prudentiam SAR.

107

108

109

110

111

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: