previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


In omni genere quadrupedum species maris diligenter eligitur, quoniam frequentius 1 patri similior est progenies, quam matri. Quare etiam in suillo pecore verres probandi sunt totius quidem corporis amplitudine 2 eximii,3 sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis, nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae cervicis, rostri4 brevis 5 et resupini.6 Maximeque ad rem pertinet, quam [2] salacissimos esse ineuntes.1Ab annicula aetate commode progenerant, dum quadrimatum agant: possunt tamen etiam semestres implere feminam. Scrofae probantur longissimi2status, et ut sint reliquis membris similes descriptis verribus. Si regio frigida et pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae setae 3grex eligendus est; si temperata atque aprica, glabrum pecus vel etiam [3] pistrinale album potest pasci. Femina sus 4habetur ad partus edendos idonea5fere usque in annos septem, quae quanto fecundior est, celerius senescit. Annicula non improbe concipit, sed iniri 6debet mense Februario. Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 [p. 292] rint uberibus ali,19stipula pascantur, ceterisque [4] leguminum caducis frugibus. Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere expedit. Nam suburbanis lactens 20porcus aere 21mutandus est: sic enim mater non educando labori subtrahitur, celeriusque iterum conceptum partum edet. Idque bis 22anno faciet. Mares, vel cum primum ineunt semestres, aut cum saepius progeneraverunt, trimi 23aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere. [5] Feminis quoque vulvae ferro exulcerantur, et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales. Quod facere non intelligo quae ratio compellat,24nisi penuria cibi. Nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit. [6] Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat. Nam et montibus et campis commode pascitur, melius tamen palustribus agris, quam sitientibus. Nemora sunt convenientissima, quae vcstiuntur 25quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis, pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus, et paliurus, atque achrades pyri. Haec enim diversis temporibus mitescunt, ac [7] paene toto anno gregem saturant. At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et 26 27 28 29 30 31 32 [p. 294] sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur, effodiantque33lumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum; quin etiam aquis abuti possint: namque id fecisse maxime per aestatem profuit, et dulces eruisse radiculas aquatilis silvae, tanquam scirpi 34iuncique et degeneris arundinis, [8] quam vulgus cannam vocat. Nam cultus quidem ager opimas reddit sues, cum est graminosus, et pluribus generibus35pomorum consitus, ut per anni diversa tempora mala, pruna, pyrum, multi-formes nuces ac ficum praebeat. Nec tamen propter haec parcetur horreis. Nam saepe de manu dandum est, cum foris deficit pabulum. Proper quod plurima glans vel cisternis in aquam vel fumo tabulatis recondenda 36 [9] est. Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent 37viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.38Itaque mane priusquam procedant in pascua, conditivis cibis sustinenda 39sunt, ne immaturis herbis citetur alvus, eoque vitio pecus emacietur. Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per 40porticus harae 41faciendae sunt, quibus aut a partu 42aut etiam praegnates includantur. Nam praecipue sues cater- 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 [p. 296] vatim atque incondite cum sunt pariter inclusae, [10] super alias aliae cubant et fetus elidunt. Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat. Nam contegi non debet, ut a superiore parte custos numerum porcorum recenseat, et si quem decumbens mater oppresserit, cubanti subtrahat. Sit autem vigilax, impiger, industrius, navus. Omnium, quas pascit, et matricum et iuniorum meminisse debet, ut uniuscuiusque partum consideret. Semper observet enitentem, claudatque ut in 53hara [11] fetum edat. Tum denotet 54protinus quot et quales sint 55nati, et curet maxime ne quis 56sub nutrice aliena educetur 5: nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit, aeque [12] alieno ac suo praebet ubera. Itaque porculatoris maximum officium est, ut unamquamque 57cum sua prole claudat. Qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem 58notam scrofae et porcis imponat, et sive per literas sive per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat. Nam in maiore numero diversis notis opus est, ne confundatur memoria custodis. [13] Attamen quia id facere gregibus amplis videtur 59 60 61 62 63 64 65 [p. 298] operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum 66in tantam altitudinem consurgat, quantam 67possit nutrix evadere; lactens autem supergredi 68non possit. Sic nec alienus irrepit, et in cubili suam quisque matrem nidus69expectat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere: non quia ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse numeri, sed quia celerrime fatiscit, quae plures educat. Atque eae quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur,70et ex ea ad aliquam perniciem. [14] Diligens autem porculator frequenter suile converrit, et saepius haras. Nam quamvis praedictum animal in pabulatione spurce versetur, mundissimum tamen cubile desiderat. Hic fere cultus est pecoris suilli recte valentis. Sequitur ut dicamus, quae sit cura vitiosi.

1

2

3

4

5

6

7 frequentius S: frequenter AR.

8 amplitudine S: -em A ac.

9 eximii S: eximit AR.

10 rostri S: rostribus Aac.

11 brevis SA: brevibus R.

12 resupina SAR.

13 esse ineuntes Lundström: esseminant et SAR.

14 longissimis SAR.

15 nigrae sete S1: nigrae sedet S2: nigraes et egrex A.

16 suus SA.

17 edendo nea SA1

18 iniri Ald.: inire SAR.

19

20

21

22

23

24

25

26 ali Se: alti Aa.

27 laetis a: lactens c: lactes SA.

28 aere R: ae ru S: cru A.

29 vis A: quis S.

30 primi SA.

31 compellat R: -ant SA.

32 vertuntur SA. a Schneider is probably right in thinking that termes represents the Greek τέρμινθος.

33

34

35

36

37

38

39

40

41

42

43 effodiantque R: et fodiantque SA.

44 stirpi SAac.

45 generibus om. SA.

46 recondenda S2: reconda S1A: recondita ac.

47 lactent ex cit. Palladii (III. 20. 3): lantiunt SA: lanciunt

48 nocet SA.

49 sustinenda SAac.

50 per om. SA.

51 harae om. SA.

52 parto SA.

53

54

55

56

57

58

59 claudatq; ut in R: claudat in SA.

60 dinotet SA.

61 sunt SA.

62 ne quis S2: nutrix equis S1A.

63 aliene (-e A) ducetur SA: aliena educatur R.

64 unamque SA.

65 eandem R: eadem AS.

66

67

68

69

70

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: