previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Prius igitur de his praecipiam, quae intra saepta villae pascuntur.1 Ac de aliis quidem forsitan ambigatur,2 an sint agrestibus possidenda: gallinarum vero plerumque agricolae cura solennis est. Earum genera sunt vel cohortalium,3 vel rusticarum [2] vel Africanarum. Cohortalis est avis, quae vulgo per omnes fere villas conspicitur: rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur, eaque plurima est in insula, quam nautae in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt: Africana est, quam plerique Numidicam dicunt, Meleagridi similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capite1gerit, quae utraque sunt in [3] Meleagride caerulea. Sed ex his tribus generibus cohortales feminae proprie appellantur gallinae, mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine 2 3 4 5 [p. 324] vocantur, cum sunt castrati libidinis abolendae causa. Nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur. [4] Huius igitur villatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam plerique Graecorum et praecipue celebravere Deliaci. Sed et hi, quoniam procera corpora et animos 6ad proelia pertinaces requirebant, praecipue Tanagri-cum genus et Rhodium probabant, nec minus Chalcidicum 7et Medicum, quod ab imperito vulgo litera [5] mutata Melicum appellatur. Nobis nostrum vernaculum maxime placet: omisso tamen illo studio Graecorum, qui ferocissimum quemque alitem certaminibus et pugnae praeparabant. Nos enim censemus instituere vectigal industrii patrisfamilias, non rixosarum 8avium lanistae, cuius plerumque totum patrimonium, pignus aleae, victor gallinaceus pyctes abstulit. [6] Igitur cui placebit sequi nostra praecepta, consideret oportet primum quam multas, et cuiusmodi parare debeat matrices, deinde qualiter eas tutari9et pascere; mox quibus anni temporibus earum partus excipere; tum demum ut incubent et excludant efficere; postremo ut commode pulli educentur 10 11 12 13 [p. 326] operam dare. His enim curis et ministeriis exercetur ratio cohortalis, quam Graeci vocant ὀρνιθοτροφίαν. [7] Parandi autem modus est ducentorum capitum, quae pastoris unius curam dispendant1: dum tamen anus sedula vel puer adhibeatur custos vagantium, ne obsidiis hominum, aut insidiatorum 14animalium diripiantur. Mercari porro nisi fecundissimas aves non expedit. Eae sint rubicundae vel infuscae 15plumae, nigrisque pinnis 4: ac si fieri poterit, omnes huius, et ab hoc proximi coloris eligantur. Sin aliter, vitentur 16albae; quae fere cum sint molles ac minus vivaces, tum ne fecundae quidem facile reperiuntur:17atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur. [8] Sint ergo matrices robii coloris 18quadratae, pectorosae, magnis capitibus, rectis rutilisque cristulis,19albis auribus, et sub hac specie quam amplissimae, nec paribus ungulis:20generosissimaeque 21creduntur, quae quinos habent digitos, sed ita ne cruribus emineant transversa calcaria. Nam quae hoc virile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur 22admittere marem, raroque fecunda, etiam cum incubat, calcis aculeis ova perfringit. 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 [p. 328] [9] Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit. Atque in his quoque sicut in feminis, idem color, idemque numerus unguium, status altior quaeritur: sublimes, sanguineaeque, nec obliquae cristae: ravidi,34vel nigrantes oculi: brevia et adunca rostra: maximae candidissimaeque aures: paleae 35ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent: iubae 36deinde variae, vel ex auro flavae, per colla [10] cervicesque in humeros diffusae: tum lata et musculosa pectora, lacertosaeque similes bracchiis alae, tum procerissimae caudae, duplici ordine, singulis utrinque prominentibus pinnis inflexae: quinetiam vasta femina 37et frequenter horrentibus plumis hirta: robusta crura, nec longa, sed infestis velut [11] sudibus nocenter armata. Mares 38autem, quamvis non ad pugnam neque ad victoriae laudem prae-parentur, maxime tamen generosi probantur, ut sint elati, alacres, vigilaces, et ad saepius canendum prompti, nec qui facile terreantur: nam interdum resistere debent, et protegere coniugalem gregem: quin et attollentem minas serpentem, vel aliud noxium animal interficere. [12] Talibus autem maribus quinae singulis feminae comparantur.39Nam Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque patres nimis salaces, nee fecundae matres: quae tamen ternae singulis maritantur. Et cum pauca ova posuerunt, inertes ad incubandum, multoque magis ad excludendum, 40 41 42 43 44 45 [p. 330] raro fetus suos educant. Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis [13] subiciunt, ut ab his exclusi 46pulli nutriantur. Tanagrici plerumque Rhodiis47et Medicis amplitudine pares, non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen horum generum nothi 48sunt optimi 49pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates ediderunt. Nam et paternam speciem gerunt, et salacitatem fecunditatemque [14] vernaculam retinent. Pumiles 50aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem, nec propter alium reditum nimium probo, tam 51hercule, quam nec pugnacem ac 52rixosae 53libidinis marem. Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas, cum ipse pluribus sufficere non [15] queat. Impedienda est itaque procacitas eius ampullaceo corio; quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur: eaque quasi compede cohibentur feri mores. Sed, ut proposui, iam de tutela generis universi praecipiam.

1

2 post pascuntur add. quod sint genera gallinarum ac.

3 ambigatur c: ambigantur SAa.

4 cohortalium A; chortalium S.

5 capite om. S. a Variously identified as hazel-hen, heath-hen, field-hen and red-legged partridge. b This island is still called by this name and lies off Albengo, three miles E. of Alassio on the Italian Riviera. c Probably the guinea-fowl.

6

7

8

9

10 animos ac: animos-a (a erasa) A: animosa S.

11 calehidicum Sc: ealcidicum Aa.

12 rixiosarum Sa.

13 tutari SAc: tueri a. a From Tanagra in Boeotia. b From Chalcis in the island of Euboea. c I.e. Persian.

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23 dispendeat c: distendant SAa.

24 insidiatorum SA: insidiosorum ac.

25 infuscae SAc: fuscae a.

26 pinnis SAc: pennis a.

27 vitentur a: evitentur c: viterbitentur SA.

28 reperiantur codd.

29 robii coloris S: robusta coloris A: probi coloris ac.

30 rectis rutulisque cristulis c: rectis rutilis SA: rectilis (rectis a2) rutulisque cristulis a1.

31 ungulis ac: unguibus SA.

32 generosissimeque ac: generosis eque S: generosis seque

33 dedignatur Sac: dedignatam A

34

35

36

37

38

39

40 ravidi edd.: rabidi c: rubidi SA: rubicundi a.

41 paleae Aac: galeae S.

42 iubae om. A.

43 femina Aac: femini S.

44 mares SAac.

45 comparantur Aac: comparant S.

46

47

48

49

50

51

52

53

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: