previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hae eadem ratione palumbos columbosque cellares pinguissimos facere contingit: neque est tamen in columbis farciendis tantus reditus, quantus in educandis. Nam etiam horum possessio non abhorret a cura boni rustici. Sed id genus minore tutela pascitur longinquis regionibus, ubi liber egressus avibus permittitur: quoniam vel summis turribus, vel editissimis aedificiis assignatas sedes frequentant patentibus fenestris, per quas ad requirendos cibos [2] evolitant. Duobus tamen aut tribus mensibus acceptant conditiva cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus. Sed hoc suburbanis locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur variis aucupum insidiis. Itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano villae loco, nec in frigido: sed in edito fieri tabulatum oportet, quod aspiciat [3] hibernum meridiem. Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis cubilibus exeaventur: vel si non ita competit, paxillis adactis tabulae superponantur, quae vel loculamenta,1quibus nidificcnt aves, vel fictilia columbaria recipiant, praepositis vestibulis, per quae ad cubilia 2 [p. 362] perveniant. Totus autem locus et ipsae columbarum cellae poliri debent albo tectorio, quoniam eo [4] colore praecipue delectatur hoc genus avium. Nec minus extrinsecus levigari parietes,3maxime circa fenestram: et ea sit ita posita, ut maiore parte hiberni diei solem 4admittat, habeatque appositam satis amplam caveam retibus emunitam, quae excludat accipitres, et recipiat egredientes ad apricationem columbas, nec minus in agros emittat matrices, quae ovis vel pullis incubant, ne quasi gravi perpetuae [5] custodiae servitio contristatae senescant. Nam cum paulum circa aedificia volitaverint, exhilaratae re-creantur, et ad fetus suos vegetiores redeunt, propter quos ne longius quidem evagari aut fugere conantur. Vasa, quibus aqua praebetur, similia esse debent gallinariis, quae colla bibentium admittant, et cupientes lavari propter angustias non recipiant. Nam id facere eas nec ovis nec pullis, quibus plerumque [6] incubant, expedit. Ceterum cibos iuxta parietem conveniet spargi, quoniam fere partes5eae columbarii carent stercore. Commodissima cibaria putantur vicia, vel ervum, tum etiam lenticula, miliumque et lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae aluntur. Locus autem subinde convcrri et cmundari debet. Nam quanto est cultior, tanto laetior avis conspici- 6 7 8 [p. 364] tur, eaque tam fastidiosa est, ut saepe sedes suas perosa, si detur avolandi potestas, relinquat.9Quod frequenter in his regionibus, ubi liberos habent [7] egressus, accidere solet. Id ne fiat, vetus est Democriti praeceptum. Genus accipitris tinnunculum 10vocant rustici, qui 11fere in aedificiis nidos facit. Eius pulli singuli fictilibus ollis conduntur, spirantibusque opercula superponuntur, et gypso lita vasa in angulis columbariis suspenduntur:12quae res avibus amorem loci sic conciliat, ne unquam deserant. Eligendae vero sunt ad educationem neque vetulae, nec nimium novellae,13sed corporis maximi: curandumque, si fieri possit, ut pulli, quemadmodum exclusi sunt, nunquam separentur. Nam fere si sic maritatae 14 [8] plures educant fetus. Sin aliter, certe nec alieni generis 15coniungantur, ut Alexandrinae et Campanae.16Minus enim impares suas 17diligunt, et ideo nec multum ineunt, nec saepius fetant. Plumae color non semper, nec omnibus idem probatus est: atque ideo qui sit optimus, non facile dictu est. [9] Albus, qui ubique volgo conspicitur, a quibusdam non nimium laudatur; nec tamen vitari debet in his, quae clauso 18continentur. Nam in vagis maxime 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 [p. 366] est improbandus, quod eum facillime speculatur accipiter. Fecunditas autem, quamvis longe minor sit quam est galliarum, maiorem tamen refert quaestum. Nam et octies anno pullos educat, si est bona matrix; et pretiis eorum dominicam 29complent arcam, sicut eximius auctor M. Varro nobis affirmat, qui prodidit etiam illis sevcrioribus temporibus paria singula [10] milibus singulis sestertiorum solita venire.30Nam nostri pudet seaculi, si credere volumus, inveniri qui quaternis milibus nummorum binas aves mercentur. Quamquam vel hos magis tolerabiles putem, qui oblectamenta deliciarum possidendi habendique causa gravi aere et argento pensent, quam illos qui Ponticum Phasim et Scythica stagna Maeotidis eluant.31Iam nunc Gangeticas et Aegyptias aves temulenter eructant. [11] Potest32tamen etiam in hoc aviario, sicut dictum est, sagina exerceri. Nam si quae steriles aut sordidi coloris interveniunt, similiter ut gallinae farciuntur. Pulli vero facilius sub matribus pinguescunt, si iam firmis, prius quam subvolent, paucas detrahas pinnas, et obteras crura, ut uno loco quiescant, praebeasquc copiosum cibum 33parentibus,34quo et se et eos [12] abundantius alant. Quidam leviter obligant crura, 35 36 37 38 39 40 [p. 368] quoniam si frangantur, dolorem, et ex eo maciem fieri putant. Sed nihil ista res pinguitudinis efficit. Nam dum vincula exercre conantur, non conquiescunt: et hac quasi exercitatione corpori nihil adiciunt. Fracta crura non plus quam bidui, aut summum tridui dolorem afferunt, et spem tollunt evagandi.

1

2 loculamenta c: locum lamenta SAa. a I.e. due south.

3

4

5

6 parietes Ac: paries S: parientes a.

7 solem a: solis SA: om. c.

8 quiartesaeae S: qui artesae A: quoniam fere partes a: quam fere parietes c.

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19 relinquat ac: relinquant SA.

20 tinnunculum edd.: titiunculum codd.

21 qui add. edd.

22 suspenduntur c: superponuntur SAa.

23 nec nimium novellae om. SA.

24 sic maritate ac: si marite SA.

25 alieni generis Sa: aliendi generis A: alienigene c.

26 alexandrina campane SA: alexandrine nec campane ac.

27 impares suas Ursinus: pares suos codd.

28 clauso Aac: cluso S.

29

30

31

32

33

34

35 dominicam SAae: domini edd.

36 venire edd.: veniri codd.

37 eluant edd.: heluat codd.

38 potest ac: pontes SA.

39 copiosum cibum ac: copiosus cibum S: copiosus cibus A.

40 parentibus A: parientibus Sac. a R.R., 7. 10. b The Rion, flowing into the Black Sea from the east.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AGRICULTU´RA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CELLA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: