previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Mox vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia,2 propter quam totius anni labor exercetur. Eius maturitas intelligitur cum animadvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari. Quod est genus amplioris incrementi, simillimum api, sed, ut ait Vergilius, ignavum pecus, et immune,3 sine industria [2] favis assidens. Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit. Verumtamen ad procreationem sobolis conferre aliquid hi fuci videntur insidentes seminibus, quibus apes figurantur. Itaque ad fovendam novam prolem familiarius admittuntur. Exclusis deinde pullis, extra tecta proturbantur, et ut idem ait, a praesepibus arcentur. [3] Hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere. Quod ego Magoni consentiens faciendum non censeo, verum saevitiae modum adhibendum. Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores: nec rursus multitudinem praedonum coalescere patiendum est, ne universas opes alienas diripiant. [4] Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies,1ut sive 2 3 4 5 [p. 496] semipleni favi sint, differantur: sive iam liquore completi, et superpositis ceris tamquam opereulis obliti, demetantur. Dies vero castrandi fere matutinus occupandus est. Neque enim convenit aestu medio exasperatas apes lacessiri.6Duobus autem ferramentis ad hunc 7usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus 8ex utraque parte acie lata, uno capite 9aduncum habens 10scalprum; alterum prima fronte planum et acutissimum: quo melius hoc favi succidentur,11illo eradantur, et quidquid sordidum deciderit, attrahatur. [5] Sed ubi a posteriore parte, qua nullum .est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo. Ea porro vase fictili prunis immixta conduntur: idque vas ansatum simile angustae ollae figuratur, ita ut 12altera pars sit acutior, per quam modico foramine fumus emanet: altera latior, et ore paulo latiore,13 [6] per quam possit afflari. Talis olla cum est alveari 14obiecta, spiritu admoto15fumus ad apes promovetur.16Quae confestim nidoris impatientes in priorem partem domicilii, et interdum extra vestibulum se conferunt. Atque ubi potestas facta est liberius inspiciendi, fere, si duo sunt examina, duo genera quoque favorum 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 [p. 498] [7] inveniuntur. Nam etiam in concordia 28suum quaeque plebs morem figurandi ceras fingendique servant. Sed omnes favi semper cavearum tectis et paululum ab lateribus adhaerentes dependent, ita ne solum contingant: quoniam id praebet examinibus iter. [8] Ceterum figura cerarum talis est, qualis et habitus domicilii. Nam et quadrata et rotunda spatia nec minus longa suam speciem velut formae quaedam favis praebent. Ideoque non semper eiusdem 29figurae reperiuntur favi. Sed hi qualescunque sint 30non omnes eximantur. Nam priore messe, dum adhuc rura pastionibus abundant, quinta pars favorum; posteriore, cum iam metuitur hiems, tertia [9] relinquenda est. Atque hic tamen modus non est in omnibus regionibus certus: quoniam pro multitudine Horum et ubertate pabuli apibus consulendum est. Ac si cerae dependentes in longitudinem decurrunt, eo ferramento, quod est simile cultro, insecandi sunt favi, deinde subiectis duobus bracchiis excipiendi, atque ita promendi: sin autem transversi tectis cavearum inhaerent, tunc scalprato ferramento est [10] opus, ut adversa fronte impressi desecentur. Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui 31pullos continent, ut examini progenerando reserventur. 32 33 34 35 [p. 500] Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum locum, in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, nequid sit apibus pervium, quae velut amissas opes suas pertinaciter vestigant, et persecutae consumunt. Itaque ex iisdem rebus fumus 36etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare tentantes.37 [11] Castratae deinde alvi si quae transversos favos in aditu habebunt, convertendae erunt, ut alterna vice posteriores partes vestibula 38fiant. Sic enim proxime cum 39castrabuntur, veteres potius favi quam novi eximentur, ceraeque novabuntur,40quae tanto deteriores sunt, quanto vetustiores. Quod si forte alvearia circumstructa et immobilia fuerint, curae 'erit nobis, ut semper modo a posteriore modo a priore41parte castrentur. Idque neri ante diei quintam horam debebit, deinde repeti vel post [12] nonam, vel postero mane. Sed quotcunque favi sunt demessi, eodem die, dum tepent, conficere mel convenit. Saligneus qualus, vel tenui vimine rarius contextus saccus, inversae metae similis, qualis est quo vinum liquatur, obscuro loco suspenditur: in eum deinde carptim 42congeruntur favi.43Sed adhibenda cura est, ut separentur eae partes cerarum, quae vel pullos habent, vel rubras 44sordes. Nam sunt mali saporis, et succo suo mella corrumpunt. [13] Deinde ubi liquatum mel in subiectum alveum de- 45 46 47 48 49 50 51 52 53 [p. 502] fluxit, transfertur 54in vasa fictilia, quae paucis diebus aperta sint, dum musteus fructus defervescat, isque saepius ligula purgandus est. Mox deinde fragmina favorum, quae in sacco remanserunt, retractata 55exprimuntur: atque id 56secundae notae mel defluit, et ab diligentioribus seorsum reponitur, ne quod est primi saporis hoc adhibito fiat deterius.

1

2 eaque vasa quae Aac: eaqueus aquae S.

3 vindemia ac: -am SA.

4 et immune c: etiam rure SAa.

5 inspicies a: aspicies c: inspiciens SA. a Georg. IV. 168. b Ib.

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17 lacessiri ac: lacessi SA.

18 huc S: hunc Aac.

19 post oblongus add. alterum SA: om. ac.

20 capite Sac: capit A.

21 habens om. SAac.

22 suecidantur ac: subsecentur SA.

23 ut ac: om. SA.

24 latiore SA: patentiore a: potentiore c.

25 alvcario ac: albario SA.

26 admoto ac: ad motu SA.

27 promovetur ac: promcourunt (?) S: promousit (?) A.

28

29

30

31

32 in concordia ac: in cordia SA.

33 eiusdem ac: eius quem SA.

34 sint Aac: sunt S.

35 post siqui add. tamen SAac.

36

37

38

39

40

41

42

43

44

45 fumus ac: fumis S: om. A.

46 itaque—tentantes om. A.

47 vestibula c: -o SAa.

48 cum ac: om. SA.

49 veteres—renovabuntur ac: om. SA.

50 modo a priore A ac: om. S.

51 carptim ac: -i SA.

52 favi ac: favis SA.

53 rubras ac: rubas SA.

54

55

56

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: