This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
nec iam publicis magis consiliis Servius quam
privatis munire opes et ne, qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarquini liberum esset, duas filias iuvenibus regiis, Lucio
atque Arrunti Tarquiniis, iungit;
[2]
nec rupit tamen fati
necessitatem humanis consiliis, quin invidia regni
etiam inter domesticos infida omnia atque infesta
faceret.
peropportune ad praesentis quietem status bellum
cum Veientibus—iam enim indutiae exierant—aliisque Etruscis sumptum.
[3]
in eo bello et virtus et fortuna enituit Tulli; fusoque ingenti hostium exercitu
[p. 49]
haud dubius rex, seu patrum seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit.
Adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus,
[4]
ut, quem ad modum Numa divini auctor iuris fuisset,
ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis
ordinumque, quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri fama ferrent.
[5]
census
enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio,
ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed
pro habitu pecuniarum fierent; tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit vel paci decorum vel bello.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.