previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. Hannibal Sagunto capto Carthaginem1 novam in hiberna concesserat, ibique auditis quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent seque non ducem solum sed etiam causam esse belli, [2?] partitis divenditisque2 reliquiis3 praedae nihil ultra differendum ratus Hispani generis milites convocat. [3] “credo ego vos,” inquitsocii, et ipsos cernere4 pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum; [4] ita enim hae gentes non pacis solum sed etiam victoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus. [5] itaque cum longinqua a domo instet [p. 60] militia incertumque sit quando domos vestras et quae5 cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere volt, commeatum do. [6] primo vere6 edico adsitis, ut dis bene iuvantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futurum incipiamus.” [7] omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat et iam desiderantibus suos et longius in futurum providentibus desiderium. [8] per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam7 exhaustos aut mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda. vere primo ad edictum convenere.

[9] Hannibal, cum recensuisset omnium gentium8 auxilia, Gades profectus Herculi vota exsolvit novisque se obligat votis, si cetera prospera evenissent. [10] inde partiens curas simul in inferendum9 atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido praesidio firmare eam statuit. [11] pro eo supplementum ipse ex Africa maxime iaculatorum, levium armis, petit, ut Afri in Hispania Hispani in Africa,10 melior procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pigneribus obligati stipendia facerent. [12] tredecim milia octingentos quinquaginta pedites caetratos [p. 62] misit in Africam et funditores Baliares octingentos11 septuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos. [13] has copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per Africam iubet. simul conquisitoribus in civitates missis quattuor milia conscripta delectae iuventutis, praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet.

1 A.U.C. 535-536

2 divenditisque ς: diuidentitisque (from diuidenditis) P1: diuidendisque P2

3 reliquiis edd.: reliquis P.

4 cernere P2: gernere (from genere) P1.

5 A.U.C. 535-536

6 primo vere P2; promoueri p1.

7 iam ς: etiam P.

8 A.U.C. 536

9 in inferendum Gronovius: inferendum P.

10 Hispani in Africa ς: in africa P1: in africa hispani P2.

11 A.U.C. 536

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (46 total)
  • Commentary references to this page (21):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 66
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Baliares
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carthaginienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cetrata
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funditores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gades
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hercules
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, ORDER OF WORDS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONQUISITO´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BALEA´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GADES
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: