previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque1 Italiam petere, advocata2 contione varie militum versat animos castigando adhortandoque: [2] mirari se quinam pectora semper [p. 86] impavida repens terror invaserit. per tot annos3 vincentes eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse quam omnes gentesque et terrae4 quas duo diversa maria amplectantur Carthaginiensium essent. [3] indignatos deinde quod quicumque Saguntum obsedissent velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse5 ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum. [4] tum nemini visum id longum, cum ab occasu solis ad exortus intenderent iter; [5] nunc, postquam multo maiorem partem itineris6 emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis vi traiectum, in conspectu Alpes habeant, quarum alterum latus Italiae sit, [6?] in ipsis portis hostium fatigatos subsisterequid Alpes aliud esse credentes quam montium altitudines? [7] fingerent altiores Pyrenaei iugis: nullas profecto terras caelum contingere nec inexsuperabiles7 humano generi esse. Alpes quidem habitari coli gignere atque alere animantes; pervias fauces8 esse exercitibus. [8] eos ipsos quos cernant legatos non pinnis sublime elatos Alpes transgressos. ne maiores quidem eorum indigenas sed advenas Italiae cultores has ipsas Alpes [p. 88] ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus9 migrantium modo tuto transmisisse. [9] militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta belli portanti quid invium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse? [10] Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur? [11] cepisse quondam Gallos ea quae adiri posse Poenus desperet? proinde aut cederent animo atque virtute genti per eos dies totiens ab se victae, aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.

1 atque edd.: adque P.

2 advocata edd.: aduocatum P.

3 A.U.C. 536

4 terrae ς: terrase P: terras eas P2.

5 traiecisse edd.: traiecisset P.

6 partem itineris edd.: partem in itineris P.

7 inexsuperabiles edd.: exuperabilis P.

8 fauces (faucis) heerwagen: paucis P.

9 A.U.C. 536

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (37 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • E.C. Marchant, Commentary on Thucydides: Book 2, 2.78
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carthaginienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NOXA´LIS ACTIO
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: