This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
ea
demum vox ita animos accendit, ut renovato clamore,
velut alii repente facti, tanta vi se in hostem intulerint,
ut sustineri ultra non possent.
[2]
primo antesignani Poenorum, dein signa perturbata, postremo tota inpulsa
acies; inde haud dubie terga data, ruuntque fugientes
in castra adeo pavidi trepidique, ut ne in portis quidem aut vallo quisquam restiterit; ac prope continenti
agmine Romani insecuti novum de integro proelium
inclusi hostium vallo ediderunt.
[3]
ibi sicut pugna inpeditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit. et adiuvere captivi, qui rapto inter tumultum ferro conglobati
et ab tergo ceciderunt Poenos et fugam impedierunt.
[4]
itaque minus duo milia hominum ex tanto exercitu et
ea maior pars equitum, cum ipso duce effugerunt; alii
[p. 198]
omnes caesi aut capti; capta et signa duodequadraginta.
ex victoribus duo milia ferme cecidere.
[5]
praeda omnis
praeterquam hominum captorum militi concessa est;
et pecus exceptum est, quod intra dies triginta domino
cognovissent.
[6]
cum praeda onusti in castra redissent quattuor
milia ferme volonum militum, quae pugnaverant segnius
nec in castra inruperant simul, metu poenae collem haud
procul castris ceperunt.
[7]
postero die per tribunos militum inde deducti contione militum advocata a Graccho
superveniunt.
[8]
ubi cum proconsul veteres milites primum, prout cuiusque virtus atque opera in ea pugna
fuerat,
[9]
militaribus donis donasset, tune, quod ad volones
attineret, omnes ait malle laudatos a se dignos indignosque, quam quemquam eo die castigatum esse.
quod bonum faustum felixque rei publicae ipsisque
esset, omnes eos liberos esse iubere.
[10]
ad quam vocem
cum clamor ingenti alacritate sublatus esset, ac nunc
complexi inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque
ipsi precarentur,
[11]
tum Gracchus "priusquam omnes iure
libertatis aequassem;" inquit, "neminem nota strenui
aut ignavi militis notasse volui;
[12]
nunc exsoluta iam fide publica, ne discrimen omne virtutis ignaviaeque
pereat, nomina eorum, qui detractatae pugnae memores
secessionem paulo ante fecerunt, referri ad me iubebo
citatosque singulos iure iurando adigam,
[13]
nisi cui morbus causa erit, non aliter quam stantes cibum potionemque, quoad stipendia facient, capturos esse. hanc?
multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla
ignaviae nota leviore vos designari potuisse."
[14]
signum
deinde colligendi vasa dedit; militesque praedam portantes agentesque per lasciviam ac iocum ita ludibundi
Beneventum rediere,
[15]
ut ab epulis per celebrem festumque diem actis, non ex acie reverti viderentur.
[16]
Beneventani omnes turba effusa cum obviam ad portas
exissent, complecti milites, gratulari, vocare in hospitium.
[p. 199]
[17]
adparata convivia omnibus in propatulo aedium
fuerant; ad ea invitabant Gracchumque orabant, ut
epulari permitteret militibus. et Gracchus ita permisit,
si in publico epularentur omnes ante suas quisque fores.
prolata omnia.
[18]
pilleati aut lana alba velatis capitibus
volones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui
simul ministrabant vescebanturque.
[19]
digna res visa, ut
simulacrum celebrati eius diei Gracchus, postquam
Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis, quam
pater eius in Aventino ex multaticia pecunia faciendam
curavit dedicavitque.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

