This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
eodem anno in Hispania varie res gestae.
nam priusquam Romani amnem Hiberum transirent,
ingentes copias Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt.
[2]
defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni
P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis
sociorum animis in tempore advenisset.
[3]
primo ad
Castrum Album—locus est insignis caede magni
Hamilcaris—castra Romani habuere.
[4]
arx erat munita
et convexerant ante frumentum; tamen, quia omnia
[p. 226]
circa hostium plena erant, agmenque Romanum in,
pune incursatum ab equitibus hostium fuerat et ad
duo milia aut moratorum aut palantium per agros
interfecta, cessere inde Romani propius pacata loca et
ad montem Victoriae castra communivere.
[5]
eo Cn. Scipio
cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius, tertius
Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto advenit, contraque castra Romana trans fluuium omnes consedere.
P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa
[6]
visenda haud fefellit hostes, oppressissentque eum in
patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset.
ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione eximitur.
[7]
Castulo, urbs Hispaniae valida ac nobilis et
adeo coniuncta societate Poenis, ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit.
[8]
Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum erat, videbanturque inopia maxime eum locum
expugnaturi.
[9]
Cn. Scipio, ut sociis praesidioque ferret
opem, cum legione expedita profectus inter bina castra —
cum magna caede hostium urbem est ingressus et
postero die eruptione aeque felici pugnavit.
[10]
supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis, plus mille
hominum captum cum sex et triginta militaribus signis.
ita ab Iliturgi recessum est.
[11]
Bigerra inde urbs—socii
et hi Romanorum erant—a Carthaginiensibus oppugnari coepta est. eam obsidionem sine certamine
adveniens Cn. Scipio solvit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.