This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
eadem aestate in Hispania, cum biennio
ferme nihil admodum memorabile factum esset consiliisque
[p. 277]
magis quam armis bellum gereretur, Romani
imperatores egressi hibernis copias coniunxerunt.
[2]
ibi
consilium advocatum, omniumque in unum congruerunt
sententiae, quando ad id locorum id modo actum esset,
ut Hasdrubalem tendentem in Italiam retinerent, tempus esse id iam agi, ut bellum in Hispania finiretur.
[3]
et satis ad id virium credebant accessisse viginti milia
Celtiberorum ea hieme ad arma excita. hostium tres
exercitus erant.
[4]
Hasdrubal Gisgonis filius et Mago
coniunctis castris quinque ferme dierum iter ab Romanis aberant.
[5]
propior erat Hamilcaris filius Hasdrubal, vetus in Hispania imperator; ad urbem nomine
Amtorgim exercitum habebat.
[6]
eum volebant prius
opprimi duces Romani, et spes erat satis superque
ad id virium esse;
[7]
illa restabat cura, ne fuso eo perculsi alter Hasdrubal et Mago in avios saltus montesque recipientes sese bellum extraherent. optimum
igitur rati divisis bifariam copiis totius simul Hispaniae amplecti bellum, ita inter se diviserunt, ut P.
Cornelius duas partes exercitus Romanorum sociorumque adversus Magonem duceret atque Hasdrubalem,
[8]
Cn. Cornelius cum tertia parte veteris exercitus Celtiberis adiunctis cum Hasdrubale Barcino bellum gereret.
[9]
una profecti ambo duces exercitusque Celtiberis
praegredientibus ad urbem Amtorgim in conspectu
hostium dirimente amni ponunt castra.
[10]
ibi Cn. Scipio
cum quibus ante dictum est copiis substitit; P. Scipio
profectus ad destinatam belli partem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

