previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. in hoc tumultu Fuluius Flaccus porta Capena cum exercitu Romam ingressus, media urbe per Carinas Esquilias contendit; inde egressus inter Esquilinam Collinamque portam posuit castra. [2] [p. 26017]aediles plebis commeatum eo comportarunt; consules senatusque in castra uenerunt; ibi de summa republica consultatum. placuit consules circa portas Collinam Esquilinamque ponere castra; C. Calpurnium praetorem urbanum Capitolio atque arci praeesse, et senatum frequentem in foro contineri si quid in tam subitis rebus consulto opus esset. [3] inter haec Hannibal ad Anienem fluuium tria milia passuum ab urbe castra admouit. ibi statiuis positis ipse cum duobus milibus equitum ad portam Collinam usque ad Herculis templum est progressus atque unde proxime poterat moenia situmque urbis obequitans contemplabatur. [4] id eum tam licenter atque otiose facere Flacco indignum uisum est; itaque immisit equites summouerique atque in castra redigi hostium equitatum iussit. [5] cum commissum proelium esset, consules transfugas Numidarum, qui tum in Auentino ad mille et ducenti erant, media urbe transire Esquilias iusserunt, [6] nullos aptiores inter conualles tectaque hortorum et sepulcra et cauas undique uias ad pugnandum futuros rati. quos cum ex arce Capitolioque cliuo Publicio in equis decurrentes quidam uidissent, captum Auentinum conclamauerunt. [7] ea res tantum tumultum ac fugam praebuit ut nisi castra Punica extra urbem fuissent, effusura se omnis pauida multitudo fuerit: tunc in domos atque in tecta refugiebant, uagosque in uiis suos pro hostibus lapidibus telisque incessebant. [8] nec comprimi tumultus aperirique error poterat refertis itineribus agrestium turba pecorumque quae repentinus pauor in urbem compulerat. equestre proelium secundum fuit summotique hostes sunt. [9] [p. 26018]et quia multis locis comprimendi tumultus erant qui temere oriebantur, placuit omnes qui dictatores consules censoresue fuissent cum imperio esse, donec recessisset a muris hostis. [10] et diei quod reliquum fuit et nocte insequenti multi temere excitati tumultus sunt compressique.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lictor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Publicius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Punicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Calpurnius Piso
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capena
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clivus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Collina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Esquilina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fulvius Flaccus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hercules
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUS
    • Smith's Bio, Piso
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: