previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. Romani patres perfuncti quod ad Capuam attinebat cura, C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat sex milia peditum et trecentos equites quos ipse legisset et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt. [2] eum exercitum Puteolis in naues impositum Nero in Hispaniam transportauit. cum Tarraconem nauibus uenisset, expositisque ibi copiis et nauibus subductis socios quoque nauales multitudinis augendae causa armasset, [3] profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti. Fonteio et L. Marcio accepit. inde pergit ad hostes ire. Hasdrubal Hamilcaris ad Lapides Atros castra habebat; [4] [p. 26031]in Ausetanis is locus est inter oppida Iliturgim et Mentissam. huius saltus fauces Nero occupauit. [5] Hasdrubal, ne in arto res esset, caduceatorem misit qui promitteret si inde missus foret se omnem exercitum ex Hispania deportaturum. [6] quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petiuit ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda ad quam praesidia deducerentur suaque omnia sine fraude Poeni deportarent. [7] quod ubi impetrauit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte quod grauissimum exercitus erat Hasdrubal quacunque posset euadere e saltu iussit. [8] data sedulo opera est ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior, tum ad euadendum per artas semitas ac difficiles esset. [9] uentum insequenti die ad conloquium est; sed loquendo plura scribendoque dedita opera quae in rem non essent die consumpto, in posterum dilatum est. [10] addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi; [11] nec postero die res finem inuenit. ita aliquot dies disceptando palam de legibus noctesque emittendis clam e castris Carthaginiensibus absumptae. et postquam pars maior emissa exercitus erat, iam ne iis quidem quae ultro dicta erant stabatur; [12] [p. 26032]minusque ac minus, cum timore simul fide decrescente, conueniebat. iam ferme pedestres omnes copiae euaserant e saltu cum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit. quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Neronem qui in posterum diem conloquium differret: illum diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum quicquam rei seriae esse. [13] ne tum quidem suspecta fraus cum esset, data uenia eius diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum euasit. [14] hora ferme quarta dispulsa sole nebula aperuit diem, uacuaque hostium castra conspexerunt Romani tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens ut se dolo captum sensit, [15] proficiscentem institit sequi paratus confligere acie. [16] sed hostis detractabat pugnam; leuia tamen proelia inter extremum Punicum agmen praecursoresque Romanorum fiebant.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lapides Atri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mentissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Puteoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarraco
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Claudius Nero
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caduceator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Flaminius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Fonteius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hasdrubal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iliturgis
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ILLITURGIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ME´NTESA
    • Smith's Bio, Hasdrubal
    • Smith's Bio, Nero
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: