This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
praetoria inde comitia habita. P. Manlius Vulso
et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius
Alimentus creati sunt.
[2]
forte ita incidit, ut comitiis
perfectis nuntiaretur T. Otacilium, quem T. Manlio,
nisi interpellatus ordo comitiorum esset, conlegam absentem daturus fuisse videbatur populus, mortuum in
Sicilia esse.—
[3]
ludi Apollinares et priore anno fuerant
et, eo anno ut fierent, referente Calpurnio praetore,
senatus decrevit, ut in perpetuum voverentur.—
[4]
eodem
anno prodigia aliquot visa nuntiataque sunt. in aede
[p. 320]
Concordiae Victoria, quae in culmine erat, fulmine
icta decussaque ad Victorias, quae in antefixis erant,
haesit neque inde procidit.
[5]
et Anagniae et Fregellis
nuntiatum est murum portasque de caelo tactas, et in
foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse,
et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse.
[6]
ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata et obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale
sacrum.—Sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt, novique suffecti:
[7]
in locum M'. Aemili Numidae decemviri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in
locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Livius, in
locum Sp. Carvili Maximi auguris M. Servilius.
[8]
T. Otacilius Crassus pontufex quia exacto anno mortuus erat,
ideo nominatio in locum eius non est facta. C. Claudius flamen Dialis, quod exta perperam dederat, flamonio abiit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

